Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (22) of 760 > >|
36022ARIST. DE GEN. ET CORR. geri illud, neceſſe eſt. Siigitur incorporeo, quod cõmune
eſt, ſeparabile erit.
At à magnitudine materiam eſſe ſepara
bilẽ, quemadmodũ prius eſt dictũ, impoßibile eſt.
Sin uerò
corpore, duo corpora, id inquam quod augetur, &
quod
auget, in eodẽ erũt loco:
quod etiã fieri nequit. At uerò nec
accretionẽ, decretionemúe perinde fieri, atq;
cũ ex aqua fit
aër (tunc enim moles fieri maior adſolet) dicere contingit:
nõ enim id accretio, ſed eius quidẽ in quod mutatio fit gene
ratio, contrarij uerò corruptio erit:
neutrius autẽ, accretio.
Imò aut nullius, aut quid ſi utriſq;
, ei in quam quod oritur,
et ei quod interit, cõmune eſt, ueluti corpus, eius erit.
Et nec
aqua, nec aër accreſcit, uerũ illa interit, hic oritur:
ſed cor-
pus, ſi quid augeatur.
At hoc quoq; fieri nequit. Nam ea ſer
uare oportet, quæ ei quod accreſcit, decreſcitúe ratione cõ-
petunt.
Hæc autẽ, tria ſunt: quorum primũ eſt magnitudi-
nis, quæ accreſcit, partẽ quamlibet maiorẽ effici:
uerbi gra-
tia, ſi caro, carnis.
Alterũ accedente quopiam. Tertium, ſer
uato, pariter atq;
manente eo, quod accretionẽ ſubit. Nam
cùm quippiam ſimpliciter, abſoluteq́;
gignitur, aut interit,
non permanet.
At cùm alteratur, aut accreſcit, decreſcitúe:
quod alteratur, aut incremẽta ſuſcipit, id permanet:
uerùm
illic affe ctio, hic magnitudo, eadẽ non manet.
Quòd ſimu-
tatio illa, quam diximus eſſet accretio, cõtingeret profectò
quippiam nulla re accedente, permanenteúe accreſcere, nul
laq́;
abeunte decreſcere, & id non manere quod ſuſcipit
accretionẽ.
At hoc ſeruare oportet: quippe cùm accretio ta
lis eſſe ſupponatur.
Sed quæret aliquis, quid eſt quod ac-
creſcit:
utrũ id cui nõnihil additur? uerbi cauſa, ſi quid crus
augeat, crusúe maius euadit, quod autem incrementũ præ-
ſtat, ipſum inquã alimentũ, minimè?
Sed cur non ambo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index