Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
351 314
352 315
353 316
354 317
355 318
356 319
357 320
358 321
359 322
360 323
361 324
362 325
363 326
364 327
365 328
366 329
367 330
368 331
369 332
370 333
371 334
372 335
373 336
374 337
375 338
376 339
377 340
378 341
379 342
380 343
< >
page |< < (324) of 525 > >|
361324Comment. in III. Cap. Sphæræ huc reliqui arcus inæquales, arcus uidelicet Zodiaci, & eius aſcenſio. Verum
hæc omnia cuius facile intueri licet in ſphæra materiali, manifeſtaq́ue erunt
ex tabula aſcenſionum rectarum.
11Qui arcus
Zodiaci ha
beant in
ſphæra re
cta ęquales
aſcẽſiones.
Est enim regula. Quilibet duo arcus Zodiaci æquales, & æqua-
liter diſtantes ab aliquo quatuor punctorum iam dictorum, æquales ha-
bent aſcenſiones.
COMMENTARIVS.
Secvnda regula eſt. Quilibet duo arcus Zodiaci ęquales, & æqualiter
diſtantes ab aliquo quatuor punctorum Cardinalium, in ſphæra recta æqua-
les habent aſcenſiones inter ſe.
Vt v. g. ſignum ♊, & ſignum ♋, quia ſunt ar-
cus æquales, &
æqualiterq́; remoti a puncto ſolſtitij æſtiui, habent unam, ean
demq́ue a ſcenſionem;
cum utro libet enim ſigno aſcendunt grad. 32. min. 12.
Aequatoris. Eademq; eſt ratio de ſigno ♉, & ♌: Item de ſigno ♈, & ♍, & ſic
de cæteris arcubus æqualibus, dummodo æqualiter remoueantur ab aliquo
dictorum quatuor punctorum, ut perſpicuum erit ex tabula aſcenſionum re-
ctarum.
Confirmari poteſt hęc regula ex ſphæricis triangulis; quia huiuſmodi
arcus Eclipticæ, cum æque ab Aequatore extremis punctis declinent, ut ſupra
dictum eſt, æquales efficiunt angulos cum Horizonte, unde æquales arcus
Aequatoris ipſis reſpondeant neceſſe eſt, ac propterea æquales habebũt aſcẽ-
fiones inter ſe.
Et ex hoc ſequitur, quòd ſigna oppoſita ęquales habent aſcenſiones.
Et hoc eſt, quod dicit Lucanus lib. 9. loquens de proceſſu Catonis in Libyã
uerſus Aequinoctialem.
Deprehenſum eſt hunc eſſe locum, qua circulus alti
Solſtitij medium fignorum percutit orbem.
Non obliqua meant, nec Tavro Scorpivs exit
Rectior; aut Aries donat ſua tempora Librae;
Aut Astraea iubet lentos deſcendere Pisces;
Par Geminis Chiron; & idem quod Carcinvs ardens.
Humidus Aegoceros; nec plus Leo tollitur Vrna.
Hic dicit Lucanus, quod exiſtentibusſub Aequinoctiali, ſigna oppo-
ſita ęquales habent aſcenſiones, &
occaſus. Oppoſitio autem ſignorum ha-
betur per hunc uerſum.
Eſt Lib. Ari. Scor. Tau. Sa. Gemi. Capri. Cancr. A. Le. Piſ. Vir.
COMMENTARIVS.
Colligit ex 2. regula, ſigna oppoſita in ſphæra recta æquales inter
ſe habere aſcenſiones.
Quod confirmat auctoritate Lucani lib. 9. ubi deſcri-
bit aduentum Catonis ſub Aequino ctialem circulum, quem appellat circulũ
alti ſolſtitij, dicens, omnia ſigna oppoſita habere æquales aſcenſiones, &
de-
ſcenſiones, ita ut nullum ſignum ſuo oppoſito rectius, aut obliquius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index