Vitruvius Pollio, De architectura libri decem , 1567
page |< < of 362 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap id="N129FB">
            <subchap1 id="N1350A">
              <subchap2 id="N1350B">
                <p id="N1350C" type="main">
                  <pb xlink:href="048/01/361.jpg" ed="1567" pagenum="362"/>
                  <s id="N1350E"> De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui. </s>
                  <s id="N13511">scalarum autem et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse habui scribere. </s>
                  <s id="N13514">haec etiam milites per se solent facere. </s>
                  <s id="N13517">neque ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines. </s>
                  <s id="N1351A">namque alia ratione ad audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes debent comparari. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N1351D">
                <p id="N1351E" type="main">
                  <s id="N13520"> Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit <et> ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare. </s>
                  <s id="N13523">de repugnatoriis vero non est scriptis explicandum. </s>
                  <s id="N13526">non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur. </s>
                  <s id="N13529">quod etiam Rhodiensibus memoratur usu venisse. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N1352C">
                <p id="N1352D" type="main">
                  <s id="N13531"> Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. </s>
                  <s id="N13534">eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum. </s>
                  <s id="N13537">hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N1353A">
                <p id="N1353B" type="main">
                  <s id="N1353D"> Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. </s>
                  <s id="N13540">is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum
                    <emph type="smallcaps"/>
                  CXXXV
                    <emph.end type="italics"/>
                  , latitudo pedum
                    <emph type="smallcaps"/>
                  LX
                    <emph.end type="italics"/>
                  . ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo
                    <emph type="smallcaps"/>
                  CCCLX
                    <emph.end type="italics"/>
                  ; ipsa autem machina fuerat milia pondo
                    <emph type="smallcaps"/>
                  CCCLX
                    <emph.end type="italics"/>
                  . cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N1355B">
                <p id="N1355C" type="main">
                  <s id="N1355E"> Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur. </s>
                  <s id="N13561">ut etiam possumus sic animum advertere. </s>
                  <s id="N13564">terebratur terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. </s>
                  <s id="N13567">si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem <aut> maius ne cogitandum quidem videtur omnino. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N1356A">
                <p id="N1356B" type="main">
                  <s id="N1356D"> Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque eodem modo in maioribus. </s>
                  <s id="N13570">ideo eodem modo Rhodii ea de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt. </s>
                  <s id="N13573">itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae. </s>
                </p>
              </subchap2>
              <subchap2 id="N13576">
                <p id="N13577" type="main">
                  <s id="N13579"> Is primo negavit se facturum. </s>
                  <s id="N1357C">posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum </s>
                </p>
              </subchap2>
            </subchap1>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>