Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
361 349
362 350
363 351
364 352
365 353
366 354
367 355
368 356
369 357
370 358
371 359
372 360
373 361
374 362
375 363
376 364
377 365
378 366
379 367
380 368
381 369
382 370
383 371
384 372
385 373
386 374
387 375
388 376
389 377
390 378
< >
page |< < (349) of 532 > >|
361349 letarij doctrinä in eo retinendam eſſe dixiſſet, Geometricæ enim demon-
ſtrationes eiuſmodi ſunt, vt aſſenſum extorqueant, ac dubitationem om-
nem excludant, nulloq;
modo quempiam ſinant ancipiti opinione diſtra-
hi ſic, vt tum aſſentiatur, ſi velit, tum, ſi nolit, diſſentiat.
En cur Peletarius
Nonij teſtimonio aliorũ iudicia cõtemnat, en pręclarum teſtimoniũ, quod
Petrus Nonius eius demonſtrationibus dedit:
quò æquiore animo ferat,
eas a me nihilo magis, quã ab illo ſuo approbatore, demõſtrationes putari.
Tertio, quòd exiſtimare dixi Peletarium, angulum contingen-
tiæ nihil eſſe, falſum eſſe, clamat:
Nuſquam enim dixiſſe ſe, nihil eſſe, ſed
quantitatem non eſſe.
Ita ne vero? at in prædicamento Quantitatis, quod
neque eſt punctum, (quis enim inclinationem illam punctum eſſe dixerit?)
neque quantitas, quo alio nomine vocetur, quam Nihil? Sed vt vt dixit,
profecto non modo mirabile eſt, ſed monſtri in Geometria fimile, putare
angulum contactus non eſſe quantitatem, qui poſtea additus alijs angulis
efficiat curuilineum angulum rectilineo æqualem.
Quis enim vnquã Geo-
metrarum id, quod quantitas non eſt, magnitudini adiunxit, vt æqualem
eam alteri efficeret?
Prætereo, quod figura trilatera curuilinea intra tres
circulos ſe mutuo tangentes concluſa nullum haberet angulũ ex Peleta-
rij ſententia;
quia tres illi contactus, anguli non ſunt: cum tamen tribus di-
uerſis lineis contineatur;
quod omnino nouum eſt, & inauditũ apud Geo-
metras.
Itemque, ſi quatuor, aut plures circuli ſe mutuo tangerent, vt fie-
ret figura curuilinea quadrilatera, vel plurium laterum, illa nullum angu-
lum haberet.
Atque etiam, ſi duæ lineæ rectæ angulum continentes, vnum
eundemque circulum tangerent, trilatera illa figura habens tertium latus
curuum, vnicum tantum haberet angulum.
Quæ omnia ſi ſunt abſurda,
conſentanea non eſt opinio Peletarij.
Sed nimis fortaſſe multa ad Nihil
illud Peletarij euertendum, ad quod tuendum ille nihil afferat.
Quoniam
vero, ne pro Nihilo ſuo nihil agere videatur, quando res non poteſt, mea
verba carpit, verba defendam:
quæ quidẽ ille neſcio quibus præſtigijs ita
deprauat, vt dicere videar, nihil eſſe minus quocũq;
angulo: atq; (vt ſim-
plicem, credo, hominẽ irretiat) quærit ex me, quod tãdem genus ſermonis
ſit illud.
Viderit is, cuius ex officina prodijt. Neque enim ego eiuſmodi
ſermonem agnoſco, qui, nihil eſſe minus quocunque angulo, nuſquamdi-
xerim, niſi ex ſententia Peletarij.
Sed videlicet homo vehemens, vt ſuum
illud Nihil vlciſceretur, aliud mihi nihil affinxit, quo cum impune pugna-
ret:
At quam palæſtrice pugnat? quam ſibi placet hoc loco, dum meum il-
lud argumentum, quo petitus fuerat, in me ipſum mira venuſtate conuer-
tit?
Sic enim argumentatur. [_Angulus contactus nihil eſt: Angulus conta-_
_ctus angulo contactus maior eſt.
Angulus igitur maior nihilo eſt: Atqui Cla_
_uius eundẽ ponit minorẽ nihilo.
Eſt igitur angulus contactus nihilo maior, et_
_idẽ nihilo minor_] Mox quaſi Nihil illud ab ſe effictũ iugulaſſet, exclamat.

[_En Clauy argumenta, quæ vtrum tandem Peletary ſophiſmata ſunt, an_
_Clauij potius ſigmenta, cum ipſe ſuum angulum contactus nihil eſſe dicat,_
_non ego?_
] Verum vt hominem fæneum, atque adumbratum nequicquam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index