Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
361 23
362 24
363 25
364 26
365 27
366 28
367 29
368 30
369 31
370 32
371 33
372 34
373 35
374 36
375 37
376 38
377 39
378 40
379 41
380 42
381 43
382 44
383 45
384 46
385 47
386 48
387 49
388 50
389 51
390 52
< >
page |< < (23) of 760 > >|
36123LIBER I. menta ſuſcipiunt? Nam tam quòd additur, quàm cui additio
fit, maius reddi aſſolet:
haud ſecus atq; cùm aquæ uinum mi-
ſcueris, pari enim ratione utrunq;
maius eſt. An quia huius
ſubstãtia maneat, illius uerò, puta cibi, haudquaquã?
Quan
do &
illic quoq; quod euincit, ac ſuperat, in ipſa mistione
dicitur, ceu uinum.
Nam in uniuerſa mistura uini non aquæ
functionem exercet.
In alter atione quoq; ſimiliter, ſi caro,
&
ſubſtantia ipſa maneat, eorum uerò affe ctuum, qui per
ſe competunt, quiſpiam inſit, qui prius non inerat, hoc ſanè
alter atum eſt.
Id autẽ quo alter atum eſt, interdum nihil pa-
titur, interdum &
illud quoq; pati ſolet. Verùm quod alte-
rat, atq;
motus principium, in eo eſt quod alteratur, & eo
quod accreſcit:
quod enim mouet, in hiſce eſt. Quandoqui-
dem &
quod augeri ſolet, fieri aliquando maius poteſt, &
corpus quod eo fruitur:
ut ſi quod ingeritur, ſpiritus fiat.
Verùm cùm hoc patitur, corrumpi ſolet, nec in eo eſt id,
quod mouendiuim obtinet.
Cùm autem de hiſce ſit abundè
addubitatum, dubitationis ſolutionem inuenire enitamur
oportet, illud ſeruantes, permanente inquam eo quod auge-
tur, atque adueniente aliquo fieri accretionem, &
abeunte
decretionem:
& inſuper, quoduis ſenſibile ſignum maius,
minusúe reddi:
& neque corpus eſſe inane, neque eodem in
loco duas eſſe magnitudines, neq;
in corporeare quicquam
augeri.
Sumenda autem erit cauſa uno quidem prius à no-
bis definito:
dißimilaria inquã augeri, cùm ſimilaria accre-
ſcunt:
ex his enim quodq; componitur. Deinde carnẽ, &
os, &
id genus partium quamque perinde atque cætera-
rum, quæ formam habent in materia, duplicem eſſe:
nam ma
teries, atq;
forma: caro dicitur, aut os. Partem igitur quam-
libet augeri, &
accidente aliquo ſecundũ formam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index