Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
< >
page |< < (331) of 450 > >|
361331LIBER OCTAVVS.
Si duæ lineæ in plano eoſdem habeant terminos, & in eaſdem partes cauæ ſint, compre-
hendens comprehenſa maior eſt.
quod quidem principium eſſe verum, ex eo euidẽ-
ter intelligi poteſt quod ex eo, non ſolum Archimedes, verum etiam plurimi a-
lij Geometræ tum veteres, tum recentiores, innumera propemodum, atque ad-
miranda Theoremata, problemataque demonſtrarint, quæ vt veriſsima, ab o-
mnibus recepta ſunt;
neque vnquam ex illo abſurdi aliquid conſecutum eſt,
aut contra id quiſquam hactenus à du obus ferme millibus annorum, noui quid
commentus eſt.
Hoc ergo poſito principio, facilis eſt de-
251[Figure 251] monſtratio Archimedis.
Sit namque figura regularis ABC-
DEF, deſcripta circa circulũ, cuius centrũ N, tangens eũ in
punctis G, H, I, K, L, M.
Quoniã igitur per præmiſlum prin-
cipium rectæ A G, A M, maiores ſunt arcu G M:
Item B G,
B H, maiores arcu G H, &
ſic de reliquis; erunt omnes rectæ
ſimul conficientes totum ambitum figuræ, maiores omni-
bus arcubus ſimul conficientibus totam circuli perip heriam.
quod erat demon-
ſtrandum.
SCHOLIVM.
Cardanvs in libro quinto de proportionibus propoſ. 201. conatur de-
monſtrare, duas rectas circulum contingentes, cuiuſmo di ſunt A G, A M, maio-
res eſſe arcu intercepto GM, (quod Archimedes ex ſuo aſſumpto principio de-
duxit (præmiſsis tribus Lemmatibus, &
vno principio. quorum primum eſt
hoc.
LEMMA I.
SI fuerint quatuor quantitates, & minor ſit exceſſus inter primã & ſecũ-
dã, quam inter tertiã &
quartam; ſitq; prima non minor, quam tertia,
maior verò quam ſecunda, Item tertia maior quam quarta:
Erit mi-
nor proportio primæ ad ſecundam, quam tertiæ ad quartam.
Sint quatuor quantitates A, BC, D, EF; ſitque GB, exceſſus inter primam
A, &
ſecundam BC, minor exceſſu H E, inter tertiam
252[Figure 252] D, &
quartam E F; Item prima A, non ſit minor, quã
tertia D:
maior verò quam ſecunda B C: Ac deni-
que tertia D;
maiorſit quam quarta E F; Dico mino-
rem eſſe proportionem primæ A, ad ſecundam B C,
quam tertiæ D, ad quartam E F.
Cum enim A, non
minor ſit, ꝗ̃ D:
at GB, minor, ꝗ̃ HE, erit maior ꝓ 118. quinti. tio A, ad GB, quam ad HE: Eſt autem A, (ſi eſt æqua-
lis ip ſi D,) ad H E, vt D, ad H E;
vel maior eſt proportio A, (ſi maior eſt, quam
D,) ad HE.
quam D, ad HE. Igitur maior erit proportio A, ad GB, quam D, ad
H E.
Si igitur fiat vt D, ad HE, ita A, ad G I, habebit quo que A, ad GB, ma-
iorem proportionem, quam ad G I;
ac proinde erit GI, maior quam G B; 2210. quinti. eo que I C, minor, quam B C. Maior ergo erit proportio A, ad I C. 338. quinti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index