Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
251
251 (515)
252
252 (516)
253
253 (517)
254
254 (518)
255
255 (519)
256
256 (520)
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < (609) of 568 > >|
362609IN SYSTEMA SATURNIUM. in grad. 20, 30′. Gemin. & in oppoſito 20. 30′. Sagitt.
Sphæricum verò ſine anſis, & ſatellitio in grad. 20. 30′. Piſc.
Itemque in 20.
30′. Virg. quod ſanè utrùm futurum ſit, ſe-
quentes anni docebunt.
Ipſe hactenus in 20. Virg. obſer-
vavit, in aliis punctis non vidit, nec eſt, quod aliorum ob-
ſervationes adducat, quibus fidem omnem detraxit, ac pro-
inde illi ſuffragari non debent.
Unum, quod habet, omit-
tere ſtatueram;
ſed quandoquidem in mentem venit, ſaltem
indicabo;
dicit enim, Saturni globum circumagi quodam
vertiginis motu;
ſed hoc tantummodo divinat, non probat;
licèt enim Sol hoc vertiginis motu gaudeat, quod probari
ſolet ex maculis:
inde tamen nemo rectè deducat, hunc mo-
tum reliquis planetis competere.
Hoc ii præſertim inſinua-
re &
inculcare non ceſſant, qui globo terraqueo motum ad-
ſtruunt;
ſed fruſtra, cùm Lunam hoc vertiginis motu non
agi, certiſſimum ſit:
quod certe non dico, quaſi hic verti-
ginis motus in Saturno alicujus momenti ſit, quod ad rem
hanc pertineat, ultrò enim fateor fieri poſſe ut prædicto mo-
tu agatur:
dico tamen, ex obſervationibus huc uſque factis
haberi non poſſe.
Quia verò nemini ſuam laudem ereptam velim, admitto
&
oſculor alia multa ab Hugenio tradita, cum veritati appri-
mè conſentiant.
1. planum illud, in quo videntur eſſe ſatel-
lites, æquatoris plano parallelum rectè judicat:
hoc jam in-
dicarat cum aliis Galilæus;
& facilè crediderim, licèt autor
nullam hujus rei rationem adducat.
2. Anſas illas hinc inde
ſemper æquales eſſe contendit;
jure quidem: licèt enim for-
tè aliquando altera longior viſa ſit, alterius tamen cujuſpiam
per accidens adjuncti extrinſecus, acceſſio illa facta eſt.
3.
vult, Lunam quandam eſſe Saturniam, (ſic enim vocat, li-
cèt propriè loquendo Luna non ſit, cùm circa Saturnum
ſuum orbem non agat) ſupremum ſcilicet omnium ſatellitem,
ad inſtar ſtellulæ ſæpe à ſe obſervatum, modo ad ortum,
modò ad occaſum, modò conjunctum Saturno, cujus pri-
mus ille inſpector fuit, in quo ſanè maximam laudem mere-
tur:
ego quidem cùm jam anno 1657. de hoc aliquid

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index