Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (350) of 532 > >|
362350 petere deſinat, virum oſtendam, qui cum, ſi velit, certare cum laude poſ-
ſit.
Ego vt oſtenderem, angulum contactus, ex Euclidis ſententia, verè eſ-
ſe angulum, &
angulum ſemicirculi angulo recto rectilineo minorem, ita
ſum argumentatus.
Si Euclides ſenſiſſet, angulum contactus nihil prorſus
eſſe, (hoc eſt, vt Peletarius intelligit, non eſſe angulum, vel non eſſe quan-
titatem) &
angulum ſemicirculi æqualem recto rectilineo; quid, obſecro,
tantopere deſudaſſet, vt demonſtraret, angulum contactus eſſe minorem
omni acuto rectilineo, angulum vero ſemicirculi maiorem?
Quid enim cla
rius, quàm nihil, cuiuſmodi eſt angulus contactus, ex Peletarij ſententia,
hoc eſt, quàm id, quod quantitas non eſt, minus eſſe quocunque angulo?
Quid rurſus magis perſpicuum, quàm angulum rectum, qualem ponit Pe-
letarius angulum ſemicirculi, maiorem eſſe quolibet acuto?
Agnoſcat
itaque Peletarius, Nihil illud ſuum male à nobis acceptum, idque ita
vlciſcatur, vt meum hoc argumentum refellat:
in quo ego ſi angulum
contactus dixi eſſe nihil, &
non potius eum nihil eſſe aſſerui ex ſenten-
tia Peletarij, libenter manus dabo.
Videtur Peletarius aut non intelle-
xiſſe meum argumentum, aut intelligere noluiſſe:
niſi eum quis dicat, de-
dita opera verba mea voluiſſe cauillari;
quod & plerisque alijs in locis
facere videtur.
Nunquam enim dixi, angulum contactus minorem eſſe, aut
maiorem nihilo:
Solum affirmaui, angulum contactus quemcunque mino-
rem eſſe, aut maiorem aliquo alio angulo contactus, quem non ego dixi
nihil eſſe, ſed Peletarius, eundemque Euclides minorem quolibet acuto
rectilineo recte demonſtrauit.
Vt autem intelligat Peletarius, me, quod
ipſe negat, didiciſſe Dialecticam, illum ipſum tam lepidum, atque acu-
tum ſyllogiſmum, quo Nihil illud ab ſe cõfictum mira venuſtate confixit,
pauliſper conſiderabimus;
vt quàm ſuo iure Dialecticæ ignaros alios vo-
cet, appareat.
Nam mihi quidem male tornatus ille ipſe ſyllogiſmus vide-
11Paralogif-
mus Pele-
tarij inſi-
gnis.
tur, incudique reddendus.
Etenim cum verſetur in tertia figura, in eo ma-
ior extremitas, (vt Dialectici loquuntur) quæ eſt, Nihil, de minori, quę eſt,
angulo contactus maior, in recto prædicari deberet, hoc pacto.
Angulus
contactus nihil eſt:
Angulus contactus angulo contactus maior eſt. Igitur
aliquid, quod angulo contactus maius eſt, nihil eſt.
Quæ quidem con-
cluſio recte ſequitur ex præmiſsis, quarum prior Peletarij eſt, non mea,
poſterior autem mea, &
Procli, immo & Euclidis. Concluſio autem illa
Peletarij, Angulus igitur maior nihilo eſt, nulla ratione ex præmiſsis in-
ferri poteſt.
Nam ſi, angulum cum dicit, intelligit Peletarius angulum con
tactus, aſſumitur medius terminus, qui in vtraq;
præmiſſa ſubijcitur: quod
nefas eſſe, Ariſtoteles in prioribus Anal.
& Dialectici omnes clamant. Si
autem alium angulum intelligit, aſſumitur in concluſione terminus, cuius
nulla facta eſt mentio in præmiſsis:
quod nihilo magis licere, nemo eſt tam
plumbeus in Dialecticis, qui neſciat.
Neque contendat Peletarius, men-
tionem factam eſſe anguli in minore extremitate, vbi dictum eſt, angulum
contactus angulo contactus maiorem eſſe.
Nam angulus in minore extre-
mitate poſitus eſt in obliquo, qui in concluſione ſubijcitur in recto:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index