Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (24) of 760 > >|
36224ARIST. DE GEN. ET CORR. eſt poßibile: at ſecundum materiam, haudquaquam. Intelli-
gere autem perinde oportet, atque ſi quis aquam menſura
eadem metiatur:
quòd enim fit, aliud atque aliud ſemper eſt.
Ad hunc itaque modum & carnis materies augetur: &
cuiuis parti eius quippiam additur, ſed alia dilabitur, alia
accedit.
At cuiuis figuræ ac formæ parti, fit acceßio. Id au-
tem magis constat in hiſce, quæ dißimilium ſunt partium,
ut in manu quòd iuxta proportionis rationẽ aucta ſit:
quan
doquidem materies cùm diuerſa eſt, facilius dignoſcitur hic,
quàm in carne, &
hiſce quæ ſimilium ſunt partium, Idcirco
&
cùm mortuum eſt quippiam, magis adhuc caro, & os
quàm manus, &
brachium eſſe uidetur. Quare partim au-
getur carnis quælibet particula, partim non augetur.
Nam
ſecundum formam quidem, cuiuis parti quippiam adiungi-
tur:
ſecundum materiam uerò haudquaquam. Totum tamen
maius euadit, accedente quopiam quod nutrimentum, atque
cõtrarium nominatur, &
in eandem formam tranſeunte: ut
ſi humidum ſicco accedat, &
cùm iam acceſſerit, mutatio-
nem ſubeat, fiatq́;
ſiccum. Nam partim ſimile ſimili, partim
dißimile dißimili accreſcit.
Dubitauerit autem quiſpiam,
quale id eſſe oporteat, quo quid augetur.
Palàm itaque
eſt:
hoc, potentia illud quod augetur eſſe oportere: ut ſi ca
ro accretionem ſubeat, id quod illa accreſcit potentia car-
nem eſſe, actu autem aliud:
quod ſanè ubi corrumpitur, ca-
ro fieri ſolet.
Non igitur ipſum per ſe, ſolumq́; eſt (nam
alioqui generatio eſſet, non accretio) ſed id quod augetur
cum eo eſt.
Qualiter igitur hoc affecto, illud augeri ſolet,
an misto haud ſecus atque ſi quis aquam uino infundat, &

idem id quod ammistum eſt efficere uinum poßit?
An ſicut
ignis tactum cremabile adurit, ſic &
id cui augendi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index