Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 1055 > >|
1Sed vt iam inſtitutum noſtrum cominus aggrediamur, exordium inde ducamus. Ea ſanè ratio

agendi atque mouendi generatim ad remouens prohibens accommodari videtur, quae moueat quidem,
ſed per accidens.
At verò quoniam mouere per accidens potest eſſe duplex, quantum ad hunc lo­
cum ſpectat, vel quia mouendo aliud, moueat item elementum, vt ſi moueat medium; vel etiam,
quia motus ille ſit fortuitus, & præter naturæ ordinem.
Primùm illud in controuerſiam nunc
reuocandum; an'ne ſcilicet elementum à remouente prohibens agitetur, quia prius aliquid ab eo
moueatur quod abſtulit impedimentum, vtputa, medium, an ipſum ſiue cum forma, ſiue per for­
mam elementi ipſius è veſtigio moueat.
Alterum verò ex dictis videtur eſſe perſpicuum. Etenim
id totum extra naturæ ordinem eſt, vt elementum in alieno loco genitum, aut eò detruſum, ibidem
retineatur.
Ad abſoluendam huiuſmodi quæſtionem, has ego vias teneri perſpicio. Cùm impe­
ditum fuerit elementum, deſiderari id quod remoueat impediens, poſtquàm verò ablatum fuerit;
mobile ipſum ex ſe moueri, hoc eſt, concitare ſeipſum; dum verò ſeipſum mouet, mouere intereà
medium: ab hoc poſteà, quaſi rependat viceis contrà moueri.
Et non ſecus atque faciat nauta qui
ſe moueat, quoniam moueat nauem, & rurſus moueatur à naui: ita etiam elementum ſe habere ad
medium.
Primùm enim id neceſſe eſt, vt repellatur obſtaculum; idcirco totum hoc ab externo prin­
cipio exercetur, ſed eo remoto, quoniam elementum in partem per ſemouentem ſecatur, & partem
per ſe motam, ſeipſum mouet.
At quoniam motus omnis reſiſtentiam præſefert, & ſucceſsionem:

in elemento verò, poſtquàm genitum fuerit, nulla reſiſtentia eſt: ob eamque.
rem nulla ſucceſsio:
quare nec motus: medium adſit oportet, quod reſiſtens efficiat motum.
Idcircò elementum ſe­
quidem
mouet, ſed per accidens.
Non placet aliis illud: quòd elementum moueat medium, ſed ipsum
à remouente prohibens agitari dicunt: Videbatur aut huic placito fauere quidam locus Ariſto­
telis, a vbi, cùm expoſuiſſet, quemadmodum inſeruiat medium motibus præter naturam, & id ita ef­

ficere docuiſſet, cùm pulſum fuerit ac ſumpſerit principium ab ipſa potentia, ac ſimul potentiam:
eſt verò hæc principium mouens: dare principium motus & mobili, & medio: ſubdit mox, & eum
quoque, qui ſecundùm naturam vniuſcuiuſque eſt, promouet eodem modo.
Igitur principium mo­
uens
.i.
quod mouet etiam medium. Alij non probant elementum ſe mouere, ſed inquiunt, ipſum
ſe mutare, hoc eſt indiuiduè: à potentia traduci ad actum, ac temporis puncto: mutationem ve­
rò ipſius conſequi medij motum.
Omnino verò (vt hæc ad pauca deducam) vniuerſi elemento
vim ſe mouendi quæ pendeat à propria forma, concordes attribuunt.
Prætereà negant omnes in­
trinſecam reſiſtentiam elemento: quamobrem adhibent medium à quo reſiſtentia ſucceſsioque.
ef­
ficiantur, vnde motus ratio principio ducebatur.
Cùm autem prior illa ſententia iam à nobis explo­
rata ſit, ea parte dimiſſa, & ex his hoc poſtremo recepto, nunc quę ſigillatim auctores iſti profeſ­

ſi ſunt, diligenter examinabimus.
C
D
E
F
a 3. de cęl.
T. 28.
G
An omne mouens naturale moueatur, dum mouet, & quomodo. Cap. II.
PRIMVM verò non videtur illud ſatis aptum quod dicitur. Elementum mouere medium.
Proptereaquòd omnem mouens naturale in mouendo mouetur. Ergo ſi elementum mouet me­
dium; ipſum prius moueatur oportet.
Itaque quęritur de cauſſa prima ſui motus. Quòd ſi dixe­
ris, ipſum ſibi ipſi ſui motus eſſe cauſsam: cur, inquam, ego non poterit etiam ſe mouere per ſe vſque in
ſuum locum?
cur etiam non mouebit ſeipſum primò, non aut per accidens? præſertim ſi contineat
in ſeipſo cauſſas idoneas, atque abſoluta ſui motus?
Prætereà ſi elementum mouet medium, expli­
cent ipſi, quo pacto moueat, & quínam ſit iſte motus, de quibus ſanè verbum nullum.
Sed neque
id ſine conſideratione præteriri potest: cùm enim ab alio ſit, neceſſariò quoque tractus erit, aut pulſus,
aut vectio, aut vertigo: aut ſi non fuerit ſimplex, erit certè mixtus ex his neceſſariò.
Nanque ele­

mentum mouet medium, aut ſecundùm, aut præter naturam, atque item per ſe, aut per accidens.
Verti­
go quidem non eſt, cùm ſit ille motus rectus: neque item vectio, quin potius elementum à medio
vehi putatur: non tractus, quia non ad ſe mouet, ſed potius à ſe, vt locum ſibi parat, & aditum re­
cludat ad illud vbi in quo maneat ſecundùm naturam.
Itaque erit pulſus: hic aut duplex eſt, vel
expulſio, quando .ſ.
id quod pellitur, relinquit illud quod pellit: aut impulſio, quando non reli­
quit.
ac certè ſiquis eſt ex his motibus, erit impulſio potius; proptereaquòd elementum conſequi­
tur partes medij quę mouentur.
Quòd ſi medij motus eſſe ponatur: quanquam inter ſe comi­
tatur impellens, & impulſum: nihilominus origine prior eſt motus in impellente quae impulſo, ſic
vt veterum philoſophorum vocabulo vtar; παλιλογίστομεν & eadem quæſtio reuertetur quae propo­
ſuimus anteà.
Generatim verò, ſi motus omnis ab alio eſt præter naturam, vt volunt ipſi, profectò
non erit naturalis iſte motus, ſed planè præter naturam.
Atqui dicebat Ariſtoteles b medium ſe­

cundùm naturam quoquouerſus agitari.
Verùm eſto, vt motus ille in medio, quanuis ab alio
fiat, ſit naturalis: adhuc euitari nequit quęſtio ſuperior: nanque elementum ſe per ſe mouebit, non
aut, quia moueatur à medio: quoniam pellens, quatenus pellit, per ſe mouetur, & natura prius, quae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index