1
sacerdotibus venerunt ad deprecandum,
tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset.
his ita constitutis, qua machina accessura
erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice
et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti
per eam fenestram per canales progredientes effundere
ante murum.
cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris
nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta
consedit nec progredi nec egredi postea potuit.
itaque
Demetrius, cum vidisset sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.
Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque
omnibus eum et ornamentis exornaverunt.
Diognetus eam
helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et
inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'.
ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam
maxime consilia sunt comparanda.
Non minus Chio cum supra naves sambucarum machinas hostes comparavissent, noctu Chii terram, harenam,
lapides progesserunt in mare ante murum.
ita illi postero
die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem,
quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere
nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae.
Apollonia quoque cum
circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine
suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio
propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant,
quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.
Tum vero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus. <is> intra murum plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur
extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in
omnibus vasa aenea suspendit.
ex his in una fossura, quae
contra hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas
ferramentorum sonare coeperunt.
ita ex eo intellectum
est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare
cogitabant.
sic lineatione cognita temperavit aenea aquae
ferventis et picis de superne contra capita hostium et
stercoris humani et harenae coctae candentis.
dein noctu
pertudit crebra foramina et per ea repente perfundendo qui in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.
Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus
tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante
murum fossam altiore fossura depresserunt.
ita specus
omnes exitus in fossam habuerunt.
quibus autem locis
fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima
longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra
eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e
portu impleverunt.
itaque cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis inmissa supplantavit fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.
Etiam cum agger ad murum contra eos compararetur et arboribus excisis eoque
conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes
ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.
testudo autem arietaria cum ad murum
pulsandum accessisset, permiserunt laqueum et eo ariete
constricto, per tympanum ergata circumagentes suspenso
capite eius non sunt passi tangi murum.
denique totam
machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissipaverunt.
ita eae [victoriae civitatum] <civitates> non
machinis, sed contra machinarum rationem architectorum
sollertia sunt liberatae.