Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
351 314
352 315
353 316
354 317
355 318
356 319
357 320
358 321
359 322
360 323
361 324
362 325
363 326
364 327
365 328
366 329
367 330
368 331
369 332
370 333
371 334
372 335
373 336
374 337
375 338
376 339
377 340
378 341
379 342
380 343
< >
page |< < (326) of 525 > >|
363326Comment. in II. Cap. Sphæræ Te ſegnis Cynoſura ſubit: tu ſicca profundo
Mergi plauſtra putas:
nullumq́; in uertice ſummo.
Sidus habes immune maris, procul axis uterque eſt.
Et fuga ſignorum medio rapit omnia cælo.

Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit
Rectior;
aut Aries donat ſua tempora Libræ;
Aut Aſtræa iubei lentos deſcendere Piſces:

Par Geminis Chiron:
Et idem quod Carcinus ardens,
Humidus Aegoceros:
Nec plus Leo tollitur Vrna.
Ita enim ab illo loco [At tibi, quæcunqise es & c. ] d@ſcribit ſphæram re-
ctam, cum antea obliquam ſub tropico Cancri deſcripſerit, ut perſpicuum eſt.
Qvod autem ex ſecunda regula ſequatur, ſigna oppoſita in ſphæra recta
æquales habere aſcenſiones, deſcenſionesq́ue, probari poteſt hac ratione.
Qvae@ibet duo ſigna oppoſita habent conuenientiam quandã cum
aliquo tertio ſigno, ita ut hoc tertium ſignum, &
quodlibet oppoſitorum quo-
rumcunq;
æqualiter diſtent uel ab alterutro punctorum ſolſtitialium, uel ab
alterutro æquinoctialium.
Quare utrumq; eandem habebit aſcenſionẽ, quam
tertium illud ſignum ex 2.
regula, & propterea ipſa oppoſita ſigna ęquales in-
terſe habebunt aſcenſiones.
Exempli cauſa. ♈, & ♎, ſunt ſigna oppoſita, &
quia ♈, eandem habet aſcenſionem, quam ♍, cum hæc ſigna æqualiter ſint re-
mota a ſol@titio æſtiuo;
Item ♎, eandem quoque habet aſcenſionem cum ♍,
quòd æque recedant hęc ſigna ab æquinoctio autumnali:
idcirco eandem obti
nebunt aſcenſionem ♈, &
♎. Sic quoque ♉, & ♏, ſigna oppoſita conueniunt
cum, ♌, in aſcenſione:
♊ & ♐, cum ♋@ ♋, & ♑, cum ♊: ♌, & ♒, cum ♉:
♍, & ♓, cum ♈, ut ex ſphæra materiali conſtat. Omniaigitur ſigna oppoſita
æquales ſortiuntur aſcenſiones in ſphæra recta.
Idem etiam ex eo demonſtra-
ri poteſt, quòd ſigna oppoſita eoſdem cum Horizonte angulos conſtituunt, v-
num quidem ad partes poli Arctici, alterum uero ad partes poli Antarct ci.

Hinc enim ex doctrina triangulorum ſphæricorum colligitur, arcus Aequato-
risilli correſpondentes eſſe æquales.
Id ipſum maniſeſtabit tabula aſcenſio-
num rectarum.
11@@lutio cu
iuſdam du-
bij.
ET eſt notandum, quòd non ualet talis argumentatio. Iſti duo arc{us}
ſunt æquales, &
ſimul incipiunt oriri, & ſemper maior pars oritur de uno,
quàm de reliquo;
ergo ille arcus citius peroritur, cuius maior pars ſemper
oriebatur.
Inſtantia huius argumentationis manifeſta eſt in partibus præ-
dictarum quartarum.
Si enim ſumatur quarta pars Zodiaci, quæ eſt à
principio ♈, uſque ad finem ♊, ſemper maior pars oritur de quarta Zodia-
ci, quàm de quarta Aequinoctialis ſibi conterminali, &
tamenillæ duæ
quartæ ſimul peroriuntur.
Idem intellige de quarta Zodiaci, quæ eſt à prin-
cipio ♎, uſque ad finem ♐.
ITEM ſi ſumatur quarta Zodiaci, quæ eſt à principio ♋, uſque ad
finem ♍, ſemper maior pars oritur de quarta Aequinoctialis, quàm de
quarta Zodiaci illi conterminali, &
tamen illę duæ quartæ ſimul peroriun
tur.
Idem intellige de quarta Zodiaci, quæ eſt à primo puncto ♑, uſque
ad finem ♓.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index