Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 1055 > >|
1
id quod impellitur.
Rurſus neque præter, neque ſecundùm naturam, quia ſecundùm naturam ma­
net medium in ſuo loco, non aut mouetur, neque item præter naturam; ſi verùm eſt Ariſtotelis teſtimonium.
Quo etiam pacto per accidens, cùm habeat illud omneis conditioneis per ſe mobileis? eſt enim actu ſepara­
tum
à toto; non mouetur ad motum alterius; adeſt ſpatium, per quod feratur, ſuum ipſius proprium,
neque cuiuſpiam alterius beneficio adeptum: ſunt termini; conſequitur prætereà tempus, neque deeſt
efficiens: quæ certè omnia motum per ſe conſtituunt.
Non eſt etiam motus hic mixtus habendus: nam
ſiue fuerit ſecundùm, ſiue præter naturam, cùm ſit ſecundùm mundi diametrum: motus ſimplex
ſemper exiſtimandus eſt.
Hęc aut explicatu difficilia ſunt, nec quicquam, aut parum admodum,
neque id ſatis firmum, de rebus hiſce ſcribitur: cùm elementum mouere medium ſtatuitur.
Pompo­
natius, illud quod omnem mouens naturale, priuſquàm moueat, moueatur; inficiari ſolebat, perſuaſus
forſan à Theophraſti rationibus quę à Themiſtio 1. de animo recitantur.
Et quoniam ob id alla­
tę ſunt ab auctore illo grauiſsimo contra Ariſtotelem, idcirco negantem animum eſſe corpus, quòd
eum motu eodem, quo corpus agitari prius oporteret: iis motibus omiſsis qui animo tribuuntur,
de naturalibus aliqua dicamus.
Etenim lignum ab homine trahitur, nec tamen homo viciſsim
trahitur à ligno: prætereà vapores à Sole directò.
Sol aut directò non mouetur, neque vidit ad­
hæc Themiſtium ita reſpondentem: Propoſitionem illam non eſſe neque de omni tranſmutatio­
ne, neque de certa motus ſpecie pronunciatam.
Proptereà credebat ſolùm id in illis euenire quæ

haberent intra ſe reſiſtentiam, huiuſmodi verò ſunt animalia: ſi enim hæc aliquid motura ſint, vt ego, ſi ve­
lim iacere lapidem, me ipſum moueam anteà neceſſe eſt.
Sic euitatur illud, vt prius ſeſe moueat ele­
mentum: caret enim interna reſiſtentia.
ldeoque. & id quod ex eo conſequitur, vtpote, quae per ſeſe ipsum
moueat abſolutè, & proprium reſtat ipſorum animalium.
Cęterùm quantùm ad veritatem pro­
poſitionis illius attinet; hiſce conditionibus eam vulgò contractam Auerroë auctore preſpicio.
primùm quidem, quae mouens corporeum ſit, deinde vt moueat ſecundùm locum proximè, ſiue eadem
motus ſpecie moueatur, ſeu diuerſa, nil refert.
nil etiam refert ſi per ſe moueatur, aut per accidens.
additur illud: etiam ſi motus ab extrinſeco fiat, vt excludatur motus ferri ad magnetem, nutri­
menti ad membra, vaporis ad ſolem quæ cùm mouendi vim habeant, immobilia tantum remanent in
mouendo: nam motus ille tanquam ab interno principio factus eſt affectu quodam mobilibus ipſis
impreſſo.
Neque enim vt à fine ſolùm ab iis fieri motum opinandum eſt, ſiquidem eorum actio non
retunderetur ab vlla ſenſilium qualitatum cuius oppoſitum conſtat auctore Plutarcho, ſi allij ſucco
magnes illinatur, ſeu potius affletur ſpiritu eius qui allium deuorauit, ita enim à nautis expertiſsi­
mis accepimus.
Idem quoque perſuadet & altera experientia. Nam referunt ſuccinum omnia leuia

præter ocymum & oleo madida trahere.
Nam finis, vt finis, operatur ſine materia. Compre­
henditur verò ſub ea propoſitione motus, qui per accidens eſt, vt elementum etiam in mouendo mo­
ueri defendatur: quandò & ipsum, dum ſe mouet, ita operatur, vt moueat medium per ſe, dein ad
motum medij moueatur: quare etiam ita mouet medium, quia ſeipſum per accidens mouet.
Ita igitur
omnem mouens in mouendo mouetur, ſeu per ſe, ſeu per accidens.
At verò id quod Pomponatius eſt
profeſſus, rerum naturæ non admodum reſpondere credas; ſi illud etiam obſerues, vbi motus per
locum ex affectione non oriatur, quod fit, cùm inurit mouens quempiam affectum frigoris, aut calo­
ris, velut erga vaporem à ſole contingit.
ſic enim manet immobile, ſed ſi citra affectionem; neceſſe
item eſt, vt mouens, licet inanime, prius & per ſe moueatur, eo ſaltem modo ipſius per ſe, qui re­
ſpicit ſubiectum, quo tanquam mobili fundatur ipſe motus, & qui opponitur ei qui eſt per aliud,
tanquam per ſubiectum, quo ſanè modo ſi animus moueret corpus, eum quoque moueri oporteret.
Illud etiam, quod propter elementorum motum poſtremo loco allatum eſt, cùm in eas difficultateis in­
cidat quæ capitis huius initio propoſitæ fuerunt, neque ſe vlla machina ex iis expediat, hilari fron­

te dimittatur.
Hæc fortaſſe magis ad rem facient, ſi ſtatuamus, eam eſſe quidem generalem deſcri­
ptionem eorum quæ ſunt mouentia naturalia, vt .ſ.
mouentia moueantur; alia verò quæ mouent
quidem, ſed non mouentur, cuiuſmodi ſunt ſubſtantiæ ſeparatæ, poſſe quidem mouere naturaliter:
non eſſe verò mouentia naturalia.
Quapropter ſi ea quæ mouent & non mouentur, non ſunt
mouentia naturalia: ergo omnem mouens naturale mouet & mouetur.
Et quoniam ad efficiendum
motum naturalem nil refert, quae mouens ſit naturale, ergo ſequitur; vt mouens naturale per ſuam ipſius
naturam à non naturali diſtinguatur, non aut per motum.
Quamobrem hæc illius natura fuerit,
vt moueat & moueatur.
Sed quae mouens naturale ſic moueat, vt prius ipſum moueri oporteat, ita
vt ex eius motu conſequatur motus alterius, neque id neceſſarium puto, neque verum.
Nam ſi mo­
uentia naturalia ſeparantur à cęteris, quia ſunt in materia, & eadem quanta: quamobrem philoſo­
phus libris de motu animalium excludit polos, efficientia, quia ſint indiuidui, & tangunt prætereà
ſenſum.
Quocirca melius ad illa nos haberi contingit ſenſu vtentes, quae ſi adhibeatur ſyllogiſmus:
cùm multa ſint quæ manifeſtò quieſcere cernuntur, dum mouent; aſſeuerabimus etiam ex eo ſolo con­
ſtitui
mouens naturale, quae ſimul mobile ſit, non aut, quia ſi effecturum ſit motum, neceſſariò debeat
moueri.
Neque id ſibi volunt Ariſtotelis verba κινούμενα κινεῖ, a quae moueantur, dum mouent, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index