Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (25) of 760 > >|
36325LIBER I. tas delegata eſt in eo existens quod accreſcit, quod' que
actu caro eſt quod acceßit è potentia carne, actu carnem
facere conſueuit?
illo igitur ſimul existente, idipſum acci-
dit:
quoniam ſi ſeorſum eſſet, generatio ſanè foret. Nam
ignem ad hunc facere modum contingit, uidelicet iniectis
in eum qui iam eſt, lignis:
uerum ita quidem accretio eſt.
At cùm ligna ipſa incenduntur, generatio. Quantitas
autem uniuerſalis nulla fit, ſicutinec animal quod nec ho-
mo ſit, nec ſingulariũ aliquod:
ſed ut hic uniuerſale, ſic &
illic quantitas.
Caro igitur, & os, & neruus, & ſimila-
res partes, accedente quidem quanto aliquo, ſed non car-
ne quanta augeſcunt.
Quo igitur potentia ſimul utrunq;
existit, uidelicet caro quanta, hoc quidem auget:
nam car-
nem quantã fieri oportet.
Quo uerò ſolùm caro, hoc alit,
hoc enim nutritio, &
accretio ratione differunt. Quo-
circa quandiu ſaluum manet animal, &
ſi decretionem
ſubeat, alitur, ſed non ſemper accreſcit.
Atque nutritio
idem quod accretio existit, ratio tamen eſt diuerſa.
Quò
enim id quod adiungitur, atq;
additur potentia caro quan-
ta eſt, hoc carnem augere poteſt:
quò uerò caro potentia ſo
lùm, hoc nutrire.
Hoc autem forma, ſiue materia eſt: ut ti-
bia, potentia quædam in materia eſt:
ſimiliter quoduis aliud
instrumentum.
Quòd ſi materies aliqua accedat, quæ po
tentia ſit tibia, et potentia quantitatem habeat, hæ tibiæ ma
iores euadent.
Sin uerò nihil præterea agere poßit, ſed res
perinde habeat, ut cũ uino ſubinde plus aquæ immiſcetur,
quæ tandẽ uinum aqueum reddit, facitq́;
aquam, tum quan-
titatis decretio ſit, forma autem remanet.
Quòd ſit exigenda quæſtio de actione & paſsione, & cõſequen-
ter etiam de tactu ipſo.
Et de modis tactus ipſius quatuor.
CAP. VI.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index