Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1ctationem hanc in alium Tomum reiicimus, in quo fusè agemus de om­
nibus affectionibus huius potentiæ.
Theorema 35.
Corpus oblongum flexibile in altera extremitate immobiliter affixum, ſi in­
curuetur non modò reducit ſeſe ad priſtinum ſtatum, verùm etiam multas
tremulas vibrationes hinc inde facit;
quarum cauſa eſt motus acceleratus
eiuſdem potentiæ motricis mediæ; has quoque vibrationes remitti­
mus.
Theorema 36.
Funis tenſus in vtraque extremitate affixus, ſi pulſetur infinitas ferè tremu­
laſque vibrationes hinc inde peragit; ſunt etiam mirabiles harum vibra­
tionum affectiones, quas multis Theorematis in eodem volumine pro­
ſequemur.
Diceret aliquis; igitur in hoc tractatu omnia, quæ ſpectant ad motum
non habentur; Reſpondeo, tractatum hunc eſſe potiſſimum inſtitutum
ad demonſtrandas omnes affectiones tùm motus grauium, tùm motus
impreſſi à principio extrinſeco, intactis prorſus iis motibus, qui ſunt vel
à potentia motrice animantium, in ipſis dumtaxat animantibus, de qui­
bus agemus ſuo loco, quales ſunt progredi, currere, volare, notare, repe­
re, &c.
vel à leuitate corporum, ſi fortè aliquis motus eſt à leuitate,
quod hîc non diſcutio, ſed remitto in librum de graui & leui;
vel de­
nique ab illa potentiâ mediâ, cui omnes motus tenſorum; compreſſorum,
arcuum; reique tormentariæ tùm hydraulicæ, pneumaticæ, &c.
tribue­
mus:
de his certè motibus in hoc tractatu non agemus; quia cùm non
poſſint demonſtrari illorum affectiones, niſi cognoſcantur illorum cau­
ſæ;
neque hæ cognoſci poſſint, niſi multa alia cognoſcantur, vt certiſſi­
mum eſt; minùs prudenter factum eſſet, ſi de iis hoc loco diſputatio
inſtitueretur.
Theorema 37.
Eſt aliud corporis libratilis genus ſi ſit v. g. corpus oblongum, grane,
& ſolidum AF in ſitu horizontali innixum plano verticali EBCD;
ſi
enim extremitas F attollatur per arcum FG circa centrum B;
haud du­
biè altera A deprimetur per arcum AI circa idem centrum B;
at ſtatim
G deſcendet motu naturaliter accelerato in F, & propter acquiſitum in
deſcenſu, deſcendet infra horizontalem GF per arcum FH, circa cen­
trum C, & I aſcendet in A, tùm in K, ſed K ſtatim deſcendet, atque ita
deinceps;
donec tandem poſt multas vibrationes quieſcat AF in ſitu
horizontali;
porrò G deſcendit, quia GI non eſt in æquilibrio, cùm
centrum grauitatis ſit in M; igitur BG, quæ eſt longior BI, deſcen­
det.
Corollarium 1.
Primò colligo, motum accelerari in deſcenſu GF, quia impetus acqui­
ſitus in G remanet adhuc in Q, & nouus acquiritur, vt ſæpe dictum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index