Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Table of figures

< >
[Figure 311]
[Figure 312]
[Figure 313]
[Figure 314]
[Figure 315]
[Figure 316]
[Figure 317]
[Figure 318]
[Figure 319]
[Figure 320]
[Figure 321]
[Figure 322]
[Figure 323]
[Figure 324]
[Figure 325]
[Figure 326]
[Figure 327]
[Figure 328]
[Figure 329]
[Figure 330]
[Figure 331]
[Figure 332]
[Figure 333]
[Figure 334]
[Figure 335]
[Figure 336]
[Figure 337]
[Figure 338]
[Figure 339]
[Figure 340]
< >
page |< < (353) of 532 > >|
365353_& circunferentia circunferentiæ circuli eiuſdem, & anguli, qui à ſimili-_
_bus ſimiliter iacentibus lineis comprehenſi ſunt.
Horum autem dico, quòd_
_quæ æqualia data fuerint, ſibi inuicem congruũt._
] Nonne luce clarius ex his
colligitur, Proclum illos ſolum angulos contactus concedere æquales,
quorum rectæ lineæ, &
curuæ ſibi mutuò congruunt? Temere igitur Pele-
tarius mihi obijcit angulum rectilineum &
circuilineum, triangulum &
quadratum, atque alia huiuſmodi, de quibus eo loco ſermo non erat;
quip-
pe quæ non ſint eiuſdem ſpeciei, atque adeo æqualitatem tueantur, etiamſi
alterum alteri non congruat.
Vtiam vereri incipiam, ne Peletarius noſter
contentionis ſit cupidior, quàm veritatis.
POSTREMO, vt nihil intactum relinquat, me non modo Geo-
metriæ ignarum vocat, ſed etiam Logices:
propterea quòd lib. 5. dixi, non
recte à quibuſdam diuidi Proportionem rationalem in proportionẽ æqua-
litatis, atque inæqualitatis?
quòd multæ proportiones inæqualitatis ſint
etiam irrationales.
Ego vero (etſi non is ſum, qui mihi quicquã vllo in ge-
nere arrogem) tamen in hiſce ſtudijs, in quibus mediocriter verſatus ſum,
planè rudem non eſſe, præ me ſemper tuli.
Quantulum autem ſit id, quod
in vtroq;
poſſim, cæteri melius, qui vacant amore, & odio, iudicabunt; Pe-
letario quidem ipſi ita me adhuc reſpõdiſſe arbitror, vt iam minus fortaſſe
ignarus Geometriæ, ac Dialecticæ videar, quàm putarat.
Nunc, vt perſpi-
ciat, neq;
me pertinacem eſſe, neq; illa, quæ exagitat, à Dialecticorũ præ-
ceptis abhorrere, libẽter ei concedo, diuiſionẽ illam, quam à me reprehen
ſam criminatur, probã eſſe, ita tamen, ſi in quolibet diuiſionis membro Di-
uiſum intelligatur:
neq; vero hoc vnquã negaui, cum alibi ſimiles diuiſio-
nes vſurpem.
Solũ id eo loci contẽdi, rectius meo iudicio, diuidi Propor-
tionem in vniuerſum duplici diuiſione, priori quidem in proportionem ra
tionalem, &
irrationalem; poſteriori vero in proportionẽ æqualitatis, atq;
inæqualitatis, (quod veriſsimum eſſe, neminem negaturum cenſeo, qui
rem diligentius expenderit) cum tam priora duo membra diuidẽtia, quam
poſteriora totum Diuiſum (vt Logici loquuntur) exhauriant:
quam ſi
prius membrum prioris diuiſionis, hoc eſt, proportio rationalis, ſecetur in
proportionem æqualitatis, &
inæqualitatis, cum hæc membra diuidentia
latius pateant, quam Diuiſum, niſi in illis Diuiſum intelligatur.
Atque eò
magis duplex illa diuiſio mihi probatur, quòd non deſint, qui primum par-
tiantur Proportionem in proportioneẽ æqualitatis, &
inæqualitatis; poſte-
riorem deinde hanc in proportionem rationalem, &
irrationalem: contra-
rio ſcilicet modo, quàm priores.
Vt igitur hanc controuerſiam dirimerem,
ac dubitationem, vtri rectius faciant, priores ne an poſteriores, tollerem,
ſt atui duabus diuiſionibus ſecandam eſſe Proportionem, quarum vtraque
abſolutiſsima eſt, ac perfectiſsima.
Non aliter arbitror, omnes magis eſſe
probaturos, ſi corpus duplici diuiſione ſecetur, primum quidem in viuens,
&
non viuens; deinde vero in album, nigrum, ac mixto colore affectum:
quam ſi corpus viuens diuidatur in album, nigrum, ac mixto colore affe-
ctum;
ob cauſam iam dictam: licet hęc ſubdiuiſio bona ſit, ſi Diuiſum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index