Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 406 > >|
1gabimus / qui nam iſtorum crudior ſit in promptu esse. Ni forte igne
um uerſari ſpiritum uiſceribus terræ conſentimus: quo aquæ
ſubterraneæ concoquatur.
Aquæ puteorum inquit Ariſtoteles æſta
te poſt meridiem fiunt tepidæ.
Sunt qui aſſeuerant aquas puteorum
a ſtare non eſſe ſed uideri comperatione feruentis aeris gelidas.
Tum contra multorum inueteratam opinionem experiri licet hauſtas
nuperrime nequaquam irrorare: ſi id quo exceptæ ſint / uitrum ſa
tis terſum et ſucidiore non punctum ſit.
Sed inter prima principio
rum
quibus uniuerſa conſtant cum duo maxime ex pythagoreorum
ſententia
eſſe maſcula dicantur / calor atque frigus: ſitque caloris
natura et uis penetrare / ſoluere / rumpere / rapere ad ſe humorem
atque depaſci.
Frigoris uero comprimere / conſtringere / im duritiem
cogere atque conformare.
Ab utriſque tamen aliqua ex parte præſer
tim in aquis par prope effectus manat: ſi adſint illi quidem immodi
ci
/ aut plus ſatis aſſidui.
Inferunt. n. ambo ' ferme pares con
ſumptiones
partium tenuiſſimarum: unde aritudines uſtionum ſub
ſequuntur
.
Ex quo illud eſt quod arbores caloribus uſtas atque etiam
eaſdem frigore quoque etiam uſtas dicimus.
Id quidem quoniam mollio
ribus abſumptis partibus confectiſque a gelu a ſole ue materiem ſca
bram
et torridam relictam uidemus.
Itaque pari quidem ratione aquæ
et ſolibus lentoſæ et gelu cineroſiores redduntur.
Sed inter pro
batas aquas alia rurſus differentia eſt.
Nam coeleſtes quidem
aquas plurimum intereſt quo anni tempore / qua diei hora him
bribus quo flante uento collegeris: quo etiam loco aſſeruaris: quam
etiam diu aſſeruatæ ſint.
Aquas poſt brumam grauiores dari e
coclo putant.
Collectam per hyemen eſſe affirmant dulciorem / quae
quæ aſtate colligatur.
Primæ poſt caniculam pluuiæ amaræ et
peſtilentes ſunt.
Aduſtis. n. terræ mixtionibus inficiuntur: et
terram quidem ob eam rem ſapere amaritudinem dicunt / quae ſolibus
aduſta ſit.
Hinc eſt quae collectam tectis quam ex area præferunt: et
collectam tectis alteram ex priore pluuia dilutis haud inſalubrem
putant.
Phyſici qui punica ſcripſere lingua ſic affirmant. Plu
uiam
quæ per æſtatem præſertim cum tonitru ceciderit impuram eſſe et
ſalſitudine nocuam.
Nocturnum arbitratur Theophraſtus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index