Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[121.] CAP. I.
[122.] CAP. II.
[123.] CAP. III.
[124.] CAP. IIII.
[125.] CAP. V.
[126.] CAP. VI.
[127.] ARIST. DE COELO LIBRORVM IIII. FINIS.
[128.] ARISTO-TELIS DE GENERATIONE ET CORRVPTIONE LIBRI DVO. * Franciſco V atablo interprete.
[129.] LVGDVNI, Apud Theobaldum Paganum, _M.D. XLVII._
[130.] ARISTOTE LIS DE GENERATIONE ET CORRVPTIONE LIBER I. Franciſco Vatablo interprete.
[131.] CAP. I.
[132.] CAP. II.
[133.] CAP. III.
[134.] CAP. IIII.
[135.] CAP. V.
[136.] CAP. VI.
[137.] CAP. VII.
[138.] CAP. VIII.
[139.] CAP. IX.
[140.] CAP. x.
[141.] DE GENERATIONE ET CORRVPTIONE LIBER II.
[142.] CAP. I.
[143.] CAP. II.
[144.] CAP. III.
[145.] CAP. IIII.
[146.] CAP. V.
[147.] CAP. VI.
[148.] CAP. VII.
[149.] CAP. VIII.
[150.] CAP. IX.
< >
page |< < (28) of 760 > >|
36628ARIST. DE GEN. ET CORR. re, partim minimè. Verùm ea tangere uniuerſaliter diffi-
niuntur, quæ ſitum habẽt, &
quorum alterũ motiuum eſt,
alterum mobile, idq́;
uicißim, quibus agere, atq; pati cõpe-
tit.
Magna igitur ex parte, id quod tangitur, id tangit, à
quo tangi ſolet.
Etenim omnia ferè quæ apud nos ſunt, cùm
mouentur, mouent:
per quæ eſſe neceſſe uidetur ut id, quod
tangitur, tangat, à quo tangi ſolet.
Interdum autem dici-
mus mouens, ſolum tangere id quod motu cietur:
& contrà
quod tangitur, id non tangere à quo tangitur.
Verùm quia
quæ eiuſdem ſunt generis cùm motum ſubeunt mouent:
ut
quod tangitur tangat neceſſarium eſſe uidetur.
Quare ſi
quid motus expers moueat, id profectò tanget mobile, nihil
autem illud.
Interdum enim dicimus eum qui nos mole-
ſtia afficit, tangere nos, non nos illum.
De tactu igitur re-
rum naturalium, hoc pacto determinatum ſit.
Deactione & paſsione aliorum opiniones duæ. Quod ſimile
prorſus eſt nõ poſſe pati ab alio.
Neq; quod omnino diſsimi
le eſt pati poſſe.
Quæ agunt at{que} patiũtur in ſe mutuo, ea par
tim ſimilia, partim diſsimilia eſſe oportere.
Item rationi eſſe
cõſentaneum, agens ſimile ſibi facere paſſum.
Quòd antiqui
ad diuerſa reſpicientes dixerint, alij à ſimilibus, alij à diſsimi
libus quæ patiuntur, pati.
Quæ materiam cõmunem non ha-
bent, in agendo non pati uiciſsim.
Quòd principium, à quo
motus fit, agat, non finis ipſe.
CAP. VII.
_DE_inceps de actione, & paßione dicendũ eſt, cùm de
11Hîc Āriſto. de
actione & paſ-
ſione determi-
nat: quoniam ſi
ne his ne{que} ge-
neratio, neque
corruptio fieri
poteſt.
hiſce ſententias inter ſeſe ſubcontrarias à maioribus
nostris acceperimus.
Plurimi enim uno ore hoc astruunt, à
ſimili inquam ſimile nullum pati, quia neutrum altero po-
tius actiuum ſit, aut paßiuum, quippe cùm eadem, omnia ſi
milibus ſimiliter inſint, At quæ dißimilia, differentiaq́;
ſunt,
ut mutuò agant, patianturq́;
aptißima eſſe aſſerunt. Nam
cùm minor ignis à maiori corrumpitur, ob contrarieta@em
illum id ipſum pati inquiunt:
dicunt enim multum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index