Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127 121
128 122
129 123
130 124
131 125
132 126
133 127
134 128
135 129
136 130
137 131
138 132
139 133
140 134
141 135
142 136
143 137
144 138
145 139
146 140
147 141
148 142
149 143
150 144
< >
page |< < (29) of 760 > >|
36729LIBER I. eſſe contrarium. Democritus uerò ſolus præ cæteris pecu-
liariter dixit.
Nam agens & patiens, idem ac ſimile eſſe
aſſerit, non enim fieri poſſe arbitratur, ut differentia, atque
diuerſa à ſeſe uicißim patiantur.
Sed & ſi quæ diuerſa ſunt
quippiã in ſeſe mutuò agant, hoc illis euenire, nõ quò diuer
ſa ſunt, ſed quò idem quippiã habent.
Quæ igitur dicuntur,
talia ſunt.
Qui autem hoc pacto dicunt ſubcontraria dice-
re uidentur.
Cõtradictionis uerò cauſa, eſt hæc. Nã cùm to-
tum quippiã cõtemplari oporteat, de parte quadã loquun-
tur utrique.
Nam quod ſimile eſt, & omni ex parte nullam
prorſus habet differentiam, nihil à ſimili pati, rationi cõſen
taneũ eſt.
Cur enim potius alterũ altero erit paßiuum? Item
ſi fieri queat ut quippiã patiatur à ſimili, illud quoq;
à ſeſe
pati poterit.
At qui his ad hunc modum ſeſe habentibus,
nihil aut incorruptibile, aut mutationis expers fuerit, ſiqui-
dem ſimile quatenus ſimile existit, actiuum ſit.
Nam corpus
omne ſeſe interno, proprioq́;
motu mouebit. Et quod pror
ſus diuerſum, &
nullatenus idem eſt, ſimiliter. Nam neque
albedo à linea, neq;
linea ab albedine quicquã patietur, niſi
fortè per accidẽs:
ſeu ſi lineam eſſe albam, aut' nigram acci-
derit.
Non enim ea, que neq; contraria ſunt, neq; ex contra
rijs constant, ſeſe extrudunt, propelluntq́;
à natura. At
cùm non quoduis agere, ac patinatum ſit, ſed quæ aut con-
traria ſunt, aut habent contrarietatem, tam agens, quàm pa
tiens genere quidem ſimile, ac idem ſed ſpecie dißimile, atq;
contrarium eſſe, eſt neceſſe. Nam corpus à corpore, &
ſapor à ſapore, &
calor à calore, & in ſumma, quod eiuſ-
dem eſt generis, ab eo quod eiuſdem itidem generis eſt,
pati aptum eſt.
Cuius cauſa eſt, quòd cõtraria in eodẽ ge
nere ſunt omnia.
Contraria uerò inter ſeſe uicißim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index