Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256
257
258 246
259 247
260 248
261 249
262 250
263 251
264 252
265 253
266 254
267 255
268 256
269 257
270 258
271 259
272 260
273 261
274 262
275 263
276 264
277 265
278 266
279 267
280 268
< >
page |< < (355) of 532 > >|
367355 Probabilitatis, vt in ſcholio propoſ. 16. lib. 3. oſtendi, vbi omnes diſſolui:
neque meis ipſe ſolutionibus vel vnum verbum (exceptis ijs, quæ ſupra
ex lib.
10. adduxi) reſpondit; quod tamen maxime ad Apologiam pertine-
bat:
Vt non ſine cauſa permulti exiſtimauermt, eum non veritatis ſtudio
eam Apologiã ſcripſiſſe, ſed ne veritati ceſsiſſe videretur.
Nec vero quiſ-
quam putet, me vnum exiſtimare, angulum contactus vere eſſe angulum,
&
angulum ſemicirculi recto rectilineo minorem. Multos enim eius rei
11Varij au-
ctores, qui
ſenſerunt,
angulũ cõ-
tactus vere
eſſe angu-
lum, & an-
gulũ ſemi-
circuli an-
gulo recto
rectilineo
minorem.
auctores, eoſque grauiſsimos laudare poſſum, Theonem, Campanum, Pe-
trum Nonium, &
(vt Nonius refert) Archimedem, atque Iordanum: quin
etiam (quod plurimi facio) Euclidem ipſum, eiuſque commentatorem ce-
leberrimum Proclum;
vt taceam ex Gallis præſtantiſsimos, atque eru-
ditiſsimos viros non paucos, è quorum numero in primis eſt Franciſcus
Candalla ex illuſtriſsima Fluſſatum familia oriundus, qui inſigne volumen
in elementa Geometrica Euclidis edidit, vbi ad propoſ.
16. lib. 3. apertiſ-
ſime docet, angulos contingentiæ verè eſſe angulos, ex definitione anguli
plani, aliosq;
alijs eſſe maiores, æquales, ac minores: Eos autem, qui aliter
ſentiũt, (Peletariũ proculdubio intelligit.
Præter eum enim ad hunc diem
nemo hac de re ſcripſit) abſurde multa ex falſis ſuppoſitis concludere af-
firmat.
Huc accedat etiam Henricus Monantholius Mathematicarum ar-
tium profeſſor regius qui, cum Apologiam Peletarij in me conſcriptam
vidiſſet, opuſculum eruditum aduerſus Peletarium de angulo contactus
edidit.
Vt autem ſtudioſus lector videat, quid in hoc negotio ſentiat Pro-
clus, afferam in mediũ pauca quædam ex eius commentarijs in lib.
1. Eucl.
quæ obiter notaui, & ex quibus liquido conſtabit, eius ſententiam eſſe Pe-
letarij commento prorſus contrariam.
Primum itaque ita ſcribit lib. 2. in
22Poeli ſen-
tentia de
angulo eõ-
tactus, & ſe
micirculi.
primum Eucl.
ad definitionem anguli plani. [_Duænamque circunferentiæ_
_ſe inuicem ſecando, vel ſeſe contingendo, angulos efficiunt.
Quinetiam àre-_
_cta linea, &
conuexa circunferentia angulus continetur, vt Cornicularis._ ]
Intelligit autem nomine Cornicularis anguli angulum contactus mixtum.
Paulo enim ante dixerat, angulum Cornicularem eſſe omni rectilineo mi-
norem:
quod ſolius anguli contactus proprium eſt. Deinde in eodem lib.
ad definitionem anguli recti, obtuſi, &
acuti ita habet. [_Cornicularis nam-_
_que angulus omni recto eſt minor, quandoquidem &
acuto, nec tamen acu-_
_tus eſt:
Semicir cularis itidem quocunque recto est minor, acutus tamen non_
_eſt._
] Quid clarius, quam Proclum hic aſſerere, angulum ſemicirculi mino-
norem eſſe recto?
Rurſus lib. 3. ad propoſ. 4. lib. 1. Eucl. ita ſcribit. [_Addi-_
_ſcemus enim, quòd angulus Cornicularis acuto ſemper inæqualis eſt, &
nun-_
_quàm æqualis:
Et ſemicir cularis ſimiliter, tranſitusque à maiori ad minus_
_non omnino per æquale fit._
] En quam aperte docet, angulum ſemicirculi
æqualem eſſe non poſſe angulo rectilineo, tranſitumque propterea fieri a
maiori ad minus non per æquale:
quorum vtrumque Peletarius negat, au-
detque poſterius appellare paralogiſmũ.
Denique in eodem lib. 3. ad pro-
poſ.
23. hæc verba habentur. [_Cum autem nullus angulus mixtus rectilineo_
_æqualis eſſe poſsit, &
c._ ] Et Peletarius tamen non dubitat angulum ſemi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index