Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (30) of 760 > >|
36830ARIST. DE GEN. ET CORR.patiunturq́; . Quare & agens, & patiens partim eadem
ſint, partim diuerſa, atque inter ſeſe dißimilia, neceſſe eſt.
Cùm autem agens, & patiens genere quidem eadem, ſimi
liaq́;
ſint, ſpecie autem dißimilia, contraria uerò ſint eiuſmo
di tum contraria, tum quæ inter ea media ſunt, inter ſe mu-
tuò actiua, &
paßiua eſſe constat. Etenim omnino gene-
ratio, atq;
corruptio, in hiſce conſistunt. Quamobrem &
ignem calef@cere, &
frigidum frigefacere, & omnino acti-
uum id quod patitur ſibi ſimile reddere, iam rationi conſen
taneum existit:
nam agens & patiens contraria ſunt, & ge
neratio in contrarium tendit.
Quare neceſſe eſt, ut pa-
tiens in id mutetur quod agendi uim obtinet:
hoc enim pa-
cto in contrarium erit generatio.
Itaq; tametſi uerbo te-
nus eadem non dicunt, utroſq;
tamen naturam ipſam attin-
gere contingit.
Dicemus enim interdum ſubiectum ipſum
pati, ut hominem ſanari &
calefieri, ac frigefieri, & cæte-
ra ad hunc modum, interdum uerò frigidum calefieri, &

ægrum ſanari:
atque utraque uera ſunt. Eodem modo, &
de agente dici ſolet:
nam interdum hominem, interdum ca-
lidum, calefacere dicimus.
Partim enim materies ipſa pa-
titur, partim contrarium.
Igitur qui ad illam reſpexerunt,
agens, &
patiens quippiam idem habere oportere puta-
runt:
qui ad alterum, contrà. Cæterùm haud aliam eſſe ra-
tionem de ipſo agere, ac pati, quàm de ipſo mouere, ac mo-
ueri, existimandum eſt.
Etenim ipſum quoq; mouens, bifa-
riam dicitur.
Nam & iam in quo motus principium ineſt
mouere uidetur:
quippe cùm principium, prima cauſarum
ſit:
& rurſum quod ultimum eſt, ad id quod mouetur, &
generationem.
Simili modo de ipſo agente eſt dicendum.
Nam & medicum, & uinum, ſanare dicimus. Nihil

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index