Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (351) of 430 > >|
369351IN LIB. X. tro, vt infra cap. 14. HABENS IN SVM-
MO CAPITE SVBSCVDEM FER-
REAM.
Intelligit quod vulgo appellamus ferrum mo-
lendini.
IMPENDENS INFVNDIBV-
LVM SVBMINISTRAT MOLIS
FRVMENTVM.
Infundibulum, præterquam
quod apud M.
Catonem cap. 10. & . 11. accipitur pro
eo quo in vaſadiquores infundimus, &
Plin. lib. 24. cap.
15. per quod radicis impoſitæ carbonibus nidor imbibi-
tur, est &
in moletrina ſiue molendino instrumentum,
quo machinæ appenſo, mobilis &
tremulæ ligneæ linguæ
percuſſione, ministratur molis frumentum vnde farina
fiat.
Molæ inferior pars meta, ſuperior catillus dicitur,
auctore Paulo Iuriſconſulto, Pandect.
lib. 33. de fund.
inſtruct.
Illud vero non abs re dictum fuerit, molas anti-
quis fuiſſe iumentarias aut manuarias, quas Gellius tru-
ſatiles lib.
3. vocat vtraſ Caſcelius & Trebatius apud
Iabolenum, pandect.
dicto capite, eſſe inſtrumẽti putant,
Offilio eſſe ſupellectilis non recte exiſtimante, fuerunt
poſtea etiam aquariæ molæ quarũ hic meminit Vitruuius
&
Palladius lib. 1. cap. 42. qui ſcribit pistrina, idest
moletrinas ſi aquæ copia eſt ita debere conſtrui, vt ibi for
matis aquariis molis, ſine animaliũ, vel hominum labore
frumenta frangantur.
CAP. XI.
ST AVTEM ETIAM CO-
# e # CHLEÆ RATIO.
Haustorium or-
# ganum hoc loco cochlea est.
Eiuſmodi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index