Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 1055 > >|
1
timum eſt vniuerſi motus, & tum verè operatur efficiens ſecundùm naturam ſuam, dum præbet for­
mam
, & iam tranſmutatio præceſsit.
Sic & in eo puncto maximè opus eſt præſentia efficientis, &
tum optimè fieri de re ipſa quę fiebat, hoc eſt, tranſmutabatur anteà, prædicatur.
Itaque ſi potentia
proxima tum eſt, cùm iam omnem impedimentum fuerit ablatum. (huc enim ego vt venirem, longius quae
volebam, fluxit oratio) id igitur, quod aufert impedimentum, deducet etiam primum actum in po­
tentiam proximam, quòd ſi id omne per accidens efficit, vtique & potentia proxima pendere po­
terit à cauſſa fortuita, & per accidens quæ item ſuapte natura ſit incerta & infinita, quod etiam
infrà dilucidius enarrabitur; nam de his iam ſatis.
C
D
E
a 2. Phyſ.
F
G
b 9. Met.
ſecundum
Alexan.
Tt.
cc. 9. 11.
H
A
De prohibente, & remouente prohibens. Cap. VI.
VERVMENIMVERO cùm res ipſa fiat ibi actu, vbi amotum ſit omne impedimentum,
non ab re fuerit, ſi vnde naſcatur impedimentum, à quo item amoueatur, hoc loco verba facia­
mus.
Prohibens verò generatim id appellamus, quod non permittit naturam conſequi finem ſuum,
& obſtat curſui naturæ quæ per ſe tendit in finem: hoc verò eſt & in ortu & interitu, vita & mor­
te, incremento & decremento, & demum in omni genere mutationis.
Finis enim naturæ duplex eſt,
primus & pręcipuus qui eſt ipſa functio, quemadmodum lib. 3. copiosè demonſtratum eſt.
Nanque

& ob id forma producitur.
non enim animalia vident, vt habeant viſum, ſed visum habent, vt videant:
ſimiliter vt ædificent, & contemplentur, ædificandi & contemplandi facultatem obtinuerunt.
Eſt &
forma quæ & ipſa primus finis eſt, nanque vbi primum forma ſuperuenit, ab opere natura deſiſtit.
Quapropter hîc duplicem primum finem aduertere poſsis: alterum quidem ſummum, perfectum, &
omnibus ſuis numeris & partibus abſolutum quæ eſt ipſa functio, atque alterum qui quidem finis eſt
tranſmutationis quæ eſt ipſa forma, neque enim formam natura producit, vt ocioſa quieſcat, ſed neque
quæquam amplius facit natura, quae vt inducat formam: vbi enim hæc primùm producta fuerit, ſtatim
præſtò eſt ipſa functio, niſi quid obſtet.
Neque id ſecus euertit in natura, atque vbi medicus præ­
ſtantiſsimus accerſitus ſit ab optima fęmina, vt ſibi natiuum ſuccum, & genuinum colorem reſtituat;
ipſe enim prius optimè corpus à vitioſis humoribus purgat, & ipſi bonum reficit habitum, hunc poſtmo­
dò conſequitur color optatus, & color ipſe finis eſt, & habitus bonus.
ille quidem, quia intendi­
tur & exoptatur à fœmina, vt honeſtam ſpeciem pręſeferat: hic verò tanquam operationis medicę finis.
Ab vtroque poteſt impediri natura, tum eo tempore quo producit, ne ad exitum perducat; tum etiam,
poſtquàm producta res eſt, ne ſuo munere fungatur.
Sic fit vt ortus & interitus rerum violentur, vbi

tempus ortus acceleretur, veluti deſtillatis quibuſdam humoribus ex pingui materia, atque iis ſemini­
bus maceratis, ſic etiam producatur in longius, & fiant quoque cruditates quædam, atque imperfectę ge­
nerationis; humanę vitę periodus gladio præpeditur: tabe corporis diminutio contrahitur, &
atrophia: necnon lapis qui ſuopte impulſu procideret humi, ſuper laqueari manet ſuſpenſus;
quas omneis mutationeis præter naturam, & violentas Ariſtoteles appellauit, eaſque.
diſtinxit à natu­
ralibus, quas nuncupauit fataleis, quae certum cauſſarum nexum conſequi viderentur.
In motu verò
elementi prohibens eſt cauſſa quietis pręter naturam, violentę & fortuitę.
Quanquam iudicio meo,
magna differentia eſt impedientium naturæ curſum, dum ipſa tendit ad formam, ac dum conatur
agere quicquam: quippe quae dum tendit ad formam, præſtò eſt impedimentum, quod intrinſecum eſt
& familiare rei quæ tranſmutatur, atque id definitum & per ſe, cùm enim id quod per ſe fit, ex contra­
rio fiat (ſunt enim contrarij termini à quo & ad quem, ex quibus conſtat quiſque motus, qui termi­
natur forma quę in vno reponitur è quatuor prædicamentis ſecundum quæ fit motus) hoc enim in ſe
ipſo continet priuationem formæ futuræ, ob eamque.
rem potentiam & affectionem ad formam quę pro­

ducenda eſt: contraria verò ſunt illa in quibus poteſtas propinqua collocatur, propter quam,
dum contrarium priuilegio oppoſitionis afficiunt, etiam ab ipſo viciſsim perpetiuntur, in quo vires
vtriuſque contrarij retundi neceſſe ſit.
Hinc fit, vt impediatur efficiens, quominus inducat formam
quae cupit exhibere materiæ.
Sed eo vſque cunctatur, donec dominatum fuerit alteri contrario, & quaſi
poſſeſsionem materię cęperit.
Ex hac pugna producitur motus, & aliquod tempus in rerum produ­
ctione conſumitur.
Nam cęteroqui natura, ſi materiam offenderet ſiue contrario, profectò temporis
puncto quanque rem abſolueret, quemadmodum fieri ſupra docuimus, vbi materia cunctis impedi­
mentis amotis ad proximam poteſtatem redacta eſt, & anteà, cùm ſubitarum mutationum cauſſas
reddidimus.
Ab hac etiam cauſſa reſiſtentia deriuatur, ſucceſsio item, & continuatio motus, qui­
bus ademptis nullus omnino motus eſſet, ſed omnia mutatio.
At verò impedimentum quod obſiſtit
energiæ, totum externum eſt per accidens & infinitum.
Ipſa enim natura per ſe prodiret in opus, &
optimè ſuo munere fungeretur, atque illo quidem perpetuò, niſi quicquam prohiberet: intrinſe­
cùs verò non prohibetur: proptereaque eius ingenium tale eſt, vt ſit in actu ſecundo, eique.
per ac­
cidens inſit, quae ad eiuſmodi actum non ſit promota, ſed ab extrinſeco ortum ducit; ideoque.
per acci­
dens, & quanuis ad hoc valeant oppoſitiones actuum ſecundorum, vt actu frigidi & vaporis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index