<s id="id.4.0.0.100.01">AL. Hoc supposito, si fieri potest per adversarios, moles magna citius moveatur quam moles parva (sint autem eiusdem materiae); et sit moles quidem magna a, moles vero parva sit </s>
<s id="id.4.0.0.100.02">Si ergo b tardius movetur quam a, ergo, ex his quae supra posita sunt, compositum ex ambobus a, b tardius movebitur quam a solum: et sunt a, b eiusdem materiae: ergo moles maior eiusdem materiae tardius movebitur quam moles minor eiusdem materiae; quod quidem ex diametro illis opponitur, et est contra </s>
<s id="id.4.0.0.100.03">Non est ergo verum, quod moles magna citius moveatur quam parva, si eiusdem sint materiae;
<lb ed="Favaro" n="20"/>
quod, in toto progressu 4 De caelo, contra antiquos, tanquam notum supposuit </s>
<s id="id.4.0.0.100.04">Vide ergo quam firmis fundamentis innixus eorum confutaverit opinionem, qui non ponebant (uti vere non est ponendum) simpliciter grave et simpliciter leve, sed tantum levius et gravius in comparatione; et, consequenter, intueri potes quod habeant robur rationes illius, quibus absolutam gravitatem et levitatem in terra et igne, quin imo et gravitatem aquae et aƫris in propriis locis, tribuere conatus </s>
<s id="id.4.0.0.100.05">Sed, his omissis, ad propositum rediens, dico, eandem etiam in vacuo rationem habendam esse; nempe, mobilia quae fuerint eiusdem materiae, licet inaequalia magnitudine, eadem ferri
<lb ed="Favaro" n="30"/>
celeritate: quod eodem prorsus modo, quo in pleno, </s>