Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (31) of 760 > >|
36931LIBER I. uetat in motu, quominus primum mouens immobile ſit: imò
in nonnullis, etiam neceſſarium existit, at ultimum ſemper
ſubeundo motum moueat, neceſſe eſt.
In actione autem
ipſum quidẽ primum nihil patitur, ultimum uerò patitur.
Quæ enim eandem materiam non habent, ea citra paßionẽ
agunt, ceu medendi ars:
hæc enim ſanitatem efficit, & nihil
ab eo patitur quod ſanari ſolet.
At cibus dum agit, ipſe
quoq;
quippiam patitur: aut enim calefit, aut frigefit, aut
aliud quippiam patitur, &
ſimul agit. Eſt autem medendi,
ars ueluti principium:
cibus uerò, ultimũ ac tangens. Quæ-
cunq;
igitur actiua, in materia formam non habent, ea pati
nequeunt:
quæcunque habent, queunt. Nos enim ſimiliter
propè dixerim omnes oppoſitorum utriuſuis eandem eſſe
materiam, ſicuti genus unum dicimus.
Atq; quod calidum
eſſe poteſt, id propius admoto, præſenteq́;
calefactiuo, inca
leſcat neceſſe eſt.
Iccirco, ſicuti diximus, ex ijs quæ agendi
uim habent, quædam pati non ſolent, quædam patiſolent.
Atque quo modo in motione res ſeſe habet, ſic & in
actione.
Nam ut illic quod primò mouet, motus expers
eſt:
ita & hîc quod primò agit, pati nequit. Nam cauſa ut
unde principium motus existit, actiua eſt.
Cuius autem gra
tia cætera fiunt, actiua non eſt.
Quapropter ſanitas ipſa,
non eſt actiua, niſi per tralationen.
Etenim cùm ea, aliquo
quidem agente, adeſt, patiens fit quippiam.
Sed cùm habitus
ipſi adſunt, nihil prætereà fit, ſed iam eſt:
formæ autem, atq;
fines, habitus quidem ſunt. At materies, ut materies, paßiua
eſt.
Igitur ignis in materia calorẽ habet. Quòd ſi calor ſepa
rabile quippiam eſſet, is nimirùm pateretur nihil.
Sed for-
taſſe fieri nequit, ut is ſeparabilis ſit.
Quia ſi ſint nonnulla
ciuſmodi, in eis profectò uerũ fuerit, quod dicimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index