Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XVI. PROBL. VIII.
Data linea perpendiculari, & plano decli­
nante; reperire in perpendiculari produ­
cta punctum, quo perveniat grave eo tem­
pore, quo pertransit planum inclinatum.17[Figure 17]
Data sit perpendicularis AB, cui connexum
planum inclinatum AD.
Oportet in AB producta reperire punctum, quo
perveniat grave eo tempore, quo pervenit in
puncto D.
In puncto D perpendicularis erigatur ad AD, &
protrahatur usquequo coeat cum AB produ­
cta in E, & E est punctum quaesitum.
Quoniam triangula, ADE, AEC sint aequian­
gula, cum anguli ADE, AEC sint aequales,
nempe recti, & BAD communis, sunt etiam
similia, ergo ut AC ad AE, ita AE ad AD,
unde tempora per AD, & AE sunt aequalia.
Per 32. prim.
Per 4. sexti.
Per 4. sexti.
Per 14 huius.
Corollarium
Hinc est quod super plano AC erit AD men­
sura diuturnitatis motus peracti super AE.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index