DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 288 > >|
9ferentiam AN maiorem portionem lineæ FG pertranſit (quod
ipſi vocant capere de directo) quàm deſcenſus ex L in D per cir
cumferentiam LD; cùm deſcenſus AN lineam CT pertranſeat,
deſcenſus verò LD lineam PO; & CT maior eſt PO; rectior erit
deſcenſus AN, quám deſcenſus LD.
grauius ergo erit pondus
in A, quàm in L, & in quouis alio ſitu.
eodemq; prorſus
modo oſtendunt, quò propius eſt ipſi A, grauius eſſe.

Vt ſint circumferentiæ LD DA inter ſe ſe æquales, & à puncto
D ipſi AB perpendicularis ducatur DR; erit DR ipſi CO æqua
lis.
lineam deinde DR ipſa LQ maiorem eſſe demonſtrant. di­
cuntq; deſcenſum DA magis capere de directo deſcenſu LD, ma
ior enim eſt linea CO, quàm OP; quare pondus grauius erit
in D, quàm in L. quod ipſum euenit in punctis NM.
Suppo­
ſitionem itaq;, qua libram DE in AB redire demonſtrant, vt
notam, manifeſtamq; proferunt.
Nempè Secundùm ſitum pon
dus grauius eſſe, quanto in eodem ſitu minus obliquus eſt deſcen
ſus.
huiuſq; reditus cauſam eam eſſe dicunt; Quoniam ſcilicet
deſcenſus ponderis in D rectior eſt deſcenſu ponderis in E, cùm
minus capiat de directo pondus in E deſcendendo, quàm pon
dus in D ſim liter deſcendendo.
Vt ſi arcus EV ſit ipſi DA
æqualis, ducanturq; VH ET ipſi FG perpendiculares; maior
erit DR, quàm TH.
quare per ſuppoſitionem pondus in D ra
tione ſitus grauius erit pondere in E.
pondus ergo in D, cùm ſit
grauius, deorſum mouebitur; pondus verò in E ſurſum, donec li
bra DE in AB redeat.
Cardanus primo de ſubtilitate. Ex 15. tertii.Cardanus. Cardanus. Iordanus propoſitio ne 4. Tartalea propoſitione 5. 34 Primi. Iordanus ſuppoſitione 4. Iordanus propoſitio ne 3. Tartalea propoſitio ne 5.
Altera huius quoq; reditus ratio eſt, cùm trutina ſupra libram
eſt in CF; linea CG eſt meta.
& quoniam angulus GCD ma
ior eſt angulo GCE, & maior à meta angulus grauius reddit
pondus; trutina igitur ſuperius exiſtente, grauius erit pondus in
D, quàm in E.
idcirco D in A, & E in B redibit.
Cardanus.
His itaq; rationibus conantur oſtendere libram DE in AB re
dire; quæ meo quidem iuditio facile ſolui poſſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index