Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of contents

< >
[Item 1.]
[2.] HERONIS ALEXANDRINI SPIRITALIUM LIBER, à FEDERICO COMMANDINO URBINATE ex Græco in Latinum converſus. Huic editioni acceſſerunt JO. BAPT. ALEOTTI Quatuor Theoremata Spiritalia, Ex Italico in Latinum converſa.
[3.] AMSTELODAMI, Apud JANSSONIO - WAESBERGIOS. M. DC. LXXX.
[4.] TYPOGRAPHUS LECTORIS.
[5.] HERONIS ALEXANDRINI SPIRITALIUM LIBER.
[6.] De vacuo.
[7.] De Inflexo Siphone. I.
[8.] De Medio ſpiritali Diabete. II.
[9.] De fluxu ſemper æquali per ſiphonem inflexum. III.
[10.] De fluxu partim æquali partim inæqualiper ſiphonem. IV.
[12.] VI.
[13.] De Sphærula conca@a ex ære. VI.
[14.] VII.
[15.] De Prochyta. VIII.
[16.] De Sphæra cancara. IX.
[17.] De Aſſario. X.
[18.] XI.
[19.] XII.
[20.] De concor diæcrateribus. XIII.
[21.] XIV.
[22.] XV.
[23.] XVI.
[24.] XVII.
[25.] XVIII.
[26.] XIX.
[27.] XX.
[28.] XXI
[29.] XXII.
[30.] XXIII.
< >
page |< < (31) of 131 > >|
3731SPIRITAL. LIBER.
XVIII.
In quædam vaſa prius infuſo vino, quando aquam infun-
dimus, interdum quidem aqua pura, interdum vero pu-
rum vinum effluit:
conſtruitur autem hoc modo.
Sit vas A B C habens
24[Figure 24] duo diaphragmata D E
F G, &
per utraque ipſo-
rum impellatur tubus H
K, coarctatus diaphra-
gmatibus, &
perforatus fo-
ramine L paulo ſupra dia-
phragma F G ſub dia-
phragmate vero D E ſit
ſpiraculum M in ventre
vaſis.
His ita ſe habenti-
bus:
ſi quis comprehen-
dens effluxionem C infun-
dat vinum, procedet per
foramen L inlocum D E
F G:
aër enim, qui in
ipſo eſt per ſpiraculum M
recedet.
Quando igitur di-
gito obturemus ſpiraculum M, vinum in D E F G loco detinebitur.
Et
quando aquam infundamus in partem vaſis A B D E claudentes ſpiraculum
M pura fluet aqua.
Si vero dimittamus M ſpiraculum, cum adhuc in parte
ſuperiori ſit aqua, mixtum effluet:
& poſtea quam aqua effluxerit, tunc
purum effluet vinum:
licet etiam fæpius dimiſſo ſpiraculo M difterentes
effluxiones fieri:
ſed melius eſt prius infundentes aquam in locum D E
F G, ſpiraculumque comprehendentes vinum infundere:
continget
enim aliquando quidem purum effluere vinum;
dimiſlo autem ſpiraculo
mixtum:
& rurſus comprehenſo vinum purum effluere: idque toties
fiet, quoties ipſi voluerimus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index