Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 166 > >|
1maxime uti uidentur Liburni, natio quæ ſinum
lonium accolit.
Tranquillus in Auguſto: Tempe­
ſtate in traiectu bis conflictatus, primo inter pro­
montoria
Peloponneſi & Aetolię, rurſus circa mon
tes Ceraunios, utrobique parte Liburnicarum de
merſa, ſimul que eius in qua uehebatur fuſis arma
mentis & gubernaculo diffracto.
Quo loco Tran
quillus Liburnicas pro leuibus biremib.
dixiſſe ui
detur.
Plutarchus in Catone uidetur Liburnica an
numerare inter eas naues, quæ non erant aptæ ad
belli conflictum, ſed ad præcurrendum potius &
ſpeculandum, his uerbis, Ὥρμησε μὲν γὰρ ἐγχειρίσαι τῷ Κά
τωνι τήν τῶν νεῶν ἡγεμονίαν.
ἦσαν δὲ πεντακοσίων μὲν οὐκ ἐλάττους
αἱ μάχιμοι, λιβυρνικὰ δε καὶ κατασκοπικὰ καὶ ἄφρακτα παμπλη
θῆ.
id eſt: Voluit enim Catoni totius claſſis impe­
rium deferre.
erant autem ad belli uſum idoneæ
non pauciores quingentis: Liburnicæ uero, ſpecu
latoriæ & apertæ complures.
Tamen ex eo dem Plu­
tarcho in Antonio uidere eſt, Liburnicas etiam ha
buiſſe καταστρώματα, dum ait, Ἐμ τούτῳ δὲ λιβυρνίδιες ὤφθη
σαν, διώκουσαι παρὰ Καίσαρος.
ὁ δὲ ἀντίπρῳρον ἐπιστρέφειν. τὴν
ναῦν κελεύσας, τὰς μὲν ἄλλας ἀνέσειλε. Εὐρικλῆς δ´ ὁ λάκων ἐνέκει
το σοβαρὸς, λόγχην τινα κραδιαίνων ἀπο τοῦ καταστρώματος, ὡς ἀφήσ
ων εἰς αὐτόν.
id eſt: Interea Liburnicæ apparuerunt,
quę à Cæſare miſſæ perſequebantur Antonium.
Ille
autem obuerti nauem iubens, reliquarum quidem im
petum repreſſit.
at Euricles Lacædemonius, acer &
infeſtus inſtabat, in cataſtromate haſtam uibrans,
tanquam in eum iaculaturus.
Cum enim dicit κρα

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index