§.
12.
Si poſitis cæteris, ut antea, minima filamenta trans-
verſalia n o, m p, & c. quæ ſunt perpendiculares ad fibras longitudinales, ex-
tenſioni reſiſtant, apparet non poſſe figuram fibræ DopC determinari, quin
duo potentiarum genera unicuique puncto applicata conſiderentur, quo-
rum alterum curvæ perpendiculariter inſiſtit, & filum extrorſum premit,
alterum ad axem curvæ DC, eſt perpendiculare & introrſum trahit: faci-
le etiam intelligitur infinitas poſſe harum preſſionum excogitari leges, ut
ad curvam quamvis datam fibra DopC ſe componat, atque adeo etiam v.
gr. ad circularem, quæ figura à plerisque Phyſiologis tribuitur fibrillis, quæ
pertinent ad machinulas muſculares: Sed eſt alius etiam modus, quo fibra
longitudinalis DopC acquirere poteſt figuram arcus circularis, nempe cum
omnino abſunt fibrillæ transverſales np, mp, & c. Sic enim dum inflatur ve-
ſica, hiatus fit inter duas fibras longitudinales proximas DopC & DnmC,
per quem fluidum erumpit, ſimul autem, cum non ſatis cito effluere poſ-
ſit, fibras extendit, easque ad figuram circularem componit: atque hoc in
caſu maxima veſicæ decurtatio, quæ in priori caſu fuit {3/5} totius longitudi-
nis veſicæ non inflatæ, nunc tantum eſt proxime {4/11}.

13.
Sequitur ex hiſce, difficile eſſe, ut figura veſicæ inflatæ, cui pon-
dus appenſum eſt, recte determinetur, quandoquidem nemo ſit, qui indo-
lem minimarum fibrillarum perfecte cognoſcere poſſit: tranſcribam tamen
huc exempla quædam, quæ maxime videntur probabilia, ex ſchedis meis
ſine demonſtratione, quam ſi quis deſideret, reperiet in tom. 3. Comm.
Acad. Sc. Petrop. Ante omnia autem æquationem dabo ad curvam, quæ ex
duobus potentiarum generibus, ut dixi in præcedente paragrapho, iisque
quamcunque legem obſervantibus formatur.