Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
11 5
12 6
13 7
14 8
15 9
16 10
17 11
18 12
19 13
20 14
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
< >
page |< < (31) of 778 > >|
3731OPTICAE LIBER II. tas comprehenſionis illarum, non comprehenduntur ſolo ſenſu, ſed ratione & diſtinctione. Et cum
ita ſit, non ergo omne, quod comprehenditur à uiſu, comprehenditur ſolo ſenſu:
ſed multæ in-
tentiones uiſibiles comprehenduntur per rationem & diſtinctionem cum ſenſu formæ uiſæ.
Viſus
autem non habet uirtutem diſtinguendi, ſed uirtus diſtinctiua diſtinguit iſtas res:
attamen diſtin-
ctio uirtutis diſtinctiuæ in iſtis rebus uiſibilibus non eſt, niſi mediante uiſu.
Et etiam uiſus compre-
hendit multas res uiſas per cognitionem, & cognoſcit hominem eſſe hominem, & equum equum,
& Socratem eſſe Socratem, quando uiderit illum prius:
& cognoſcit animalia ſibi aſſueta, & arbo-
res, & plantas, & lapides, quando prius uiderit ipſa, & conſimilia.
Et cognoſcit omnes intentiones
in rebus uιſibilibus ſibi aſſuetas.
Et non cõprehendit uiſus quidditatẽ alicuius rei, niſi per cognitio
nem.
Cognitio autẽ non eſt comprehenſio ſolo ſenſu, quoniã uiſus nõ cognoſcit omne, quod uidit
prius.
Et cum uiſus comprehenderit aliquod indiuiduum, & poſtea ſeparabitur ab illo longo tem-
pore, & pòſt uiderit ipſum:
& non fuerit memor ipſius: non cognoſcet ipſum: quoniam non cogno-
ſcit illud, quod cognouit, niſi quando fuerit memor.
Si ergo cognitio eſſet comprehenſio ſolo ſenſu:
oporteret, quãdo uideret uiſus aliquod indiuiduũ, quod prius uidit, quòd ſtatim cognoſceret ipſum
in ſecunda uiſione ſecundum omnes diſpoſitiones:
ſed non eſt ita. Et cum cognitio nõ ſit niſi per re
memorationem:
cognitio ergo non eſt comprehenſio ſolo ſenſu.
11. Viſio per anticipatam notionem fit quodammodo per ſyllogiſmum. 63 p 3.
COmprehenſio autem per cognitionem eſt comprehenſio per aliquem modorum ratiocina-
tionis, quoniam cognitio eſt comprehenſio conſimilitudinis duarum formarum, ſcilicet for
mæ quam comprehendit uiſus apud cognitionem, & formę illius rei uiſæ uel ſibi ſimilis, quã
comprehendebat in prima uice:
& propter hoc nõ erit cognitio niſi per rememorationẽ. Quoniam
ſi prima forma non fuerit præſens memorię, non comprehendet uius ſimιlitudinem duarum for-
marum, & ſic non cognoſcit rem uiſam.
Cognitio autem eſt formæ alicuius rei indiuiduæ, & formæ
ſpeciei.
Cognitio ergo indiuidui eſt ex aſsimilatione formæ indiuidui, quam comprehendit uiſus a-
pud cognitionem indiuidui, alij formæ, quam prius comprehendebat.
Et cognitio ſpeciei eſt ex aſsi
milatione formæ rei uiſæ ad alias formas ſimiles indiuiduis ſuæ ſpeciei, quæ prius cõprehendebat.

Et comprehenſio ſimilitudinis eſt comprehenſio per rationem, quoniam non eſt, niſi ex compara-
tione unius formę ad alteram.
Cognitio ergo non eſt, niſi modus rationis. Sed iſta ratio diſtinguitur
ab omnibus rationibus:
quoniam cognitio non erit per inductionem omnium intentionum, quæ
ſunt in forma, ſed per ſigna.
Cum ergo uiſus comprehendit aliquam intentionum, quæ ſunt in for-
ma, & fuerit memor primæ formæ, ſtatim cognoſcet formam, & non eſt ita omne, quod comprehen
dit per rationem:
quonιam plura eorum, quę comprehenduntur per rationem, non comprehendun
tur, niſi poſt inductionem omnium intentionum, quæ ſunt in eis.
Quoniã ſcriptor quando momen
to aſpexerit formam a b c, ſtatim comprehendet, quod eſt a b c.
ex apprehenſione ergo eius, quòd a
eſt præcedens, & c eſt ultimum, comprehendet, quod eſt a b c.
Et ſimiliter ſi uiderit (DOMINVS)
ſcriptum, ſtatim comprehendet ipſum per cognitionem & conſuetudinem:
& ſimiliter omnes diſ-
poſitiones ſibi aſſuetas, quando ſcriptor uiderit ipſas, ſtatim comprehendet ſine indigentia diſtin-
ctionis unius ab altera:
& non eſt ita, ſi ſcriptor inſpexerit dictionem extraneam ſcriptam, quam
antè non uidit, quoniam ſcriptor non comprehendet iſtam dictionem, niſi poſtquam diſtinxerit e-
ius literas, & pòſt comprehendet dictionem.
Omnis ergo forma, quam prius non uidit uiſus, neq;
ſimilem illi, quando comprehendetur à uiſu, non comprehendet uiſus, quòd eſt illa forma, niſi poſt-
quam diſtinxerit omnes illas intentiones illius formæ, aut plures illarum.
Forma autem conſue-
ta comprehendetur à uiſu ſtatim comprehenſione quarundam intentionum, quæ ſunt in illa for-
ma.
Illud ergo quod comprehenditur per cognitionem, comprehendetur per ſignum: & non o-
mne quod comprehenditur per rationem, comprehenditur per ſignum.
Et plures intentiones uiſi-
bilium non comprehenduntur niſi per cognitionem.
Et non comprehendetur quidditas alicuius
rei uiſæ, neque alicuius rei ſenſibilis alio ſenſu, niſi per cognitionem.
Et uirtus cognitionis eſt con-
iuncta uirtuti ſenſus:
& non completur comprehenſio uiſibilium, niſi per cognitionem. Cogni-
tio autem non eſt ſolo ſenſu.
Intentiones ergo quæ comprehenduntur à ſenſu uiſu quædam com-
prehenduntur ſolo ſenſu, quædam per cognitionem, quædam per rationem & diſtinctionem.
12. Viſio per ſyllogiſmum, fit plerun breui tempore. 69 p 3.
ET plures intentiones uiſibilium, quæ comprehenduntur per rationem & diſtinctionem,
comprehenduntur in tempore ualde paruo, & non apparet, quòd comprehenſio earum ſit
per rationem & diſtinctionem, propter uelocitatem rationis, per quam comprehenduntur
iſtæ intentiones.
Quoniam figura, & magnitudo, & diaphanitas corporis, & ſimilia, ex intentioni-
bus, quæ ſunt in rebus uiſibilibus, comprehenduntur in maiori parte comprehenſione ualde ue-
loci, & nõ comprehenditur tunc, quòd comprehenſio earum ſit per rationẽ.
Et cum comprehenſio
iſtarum intentionum eſt per rationem, non eſt, niſi per manifeſtationem poſitionum illarum, & per
conſuetudinem uirtutis diſtinctiuæ ad iſtas intentiones.
A pud peruentum ergo illius formæ com-
prehendit omnes intentiones, quæ ſunt in ea, & ſic diſtinguentur ab eo apud comprehenſio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index