1& Mundo iam dudum eius exæſtuanti deſiderio obtrudendi;
multique putant, non alijs ſaciliùs Machinis quàm hydrauli
cis in opus deduci id poſſe; in vnum collegi refutavique, quot
quot videre, audire, legere potui aliorum artificia, qui eâ in re
ſe aliquid præſtitiſſe putarunt, aut præſtari poſſe ſibi perſuaſe
runt; vt visâ alieni conatus vanitate, curioſus Lector judi
cium ferre de alijs queat, & à ſimili vano labore ſibi temperet.
Tres igitur Claſſes habebit Pars ſecunda Operis.

MEchanicam porrò Hydraulico-pnevmaticam vocamus
hoc Opus; & Machinas Hydro pnevmaticas, ſeu Hydrau
lico-pnevmaticas, quas in eodem producimus, appellamus,
quòd pleræque tales ſint, taliumque tradantur in prima Operis
parte principia ac regulæ; Hydraulico-pnevmaticas, inquam,
quaſi dicas, Aquatico-Spiritales, hoc eſt, aqua & ſpiritu ſeu aëre

animatas. Aquaticæ etenim Machinæ, hauriendis è profun
do, deducendis per planitiem, educendis in altum per fiſtulas ac
tubos (ἀυλοὺς Græci appellant) aquis excogitatæ, triplicis ſunt
generis. Aliæ iumentorum, hominum, ponderum ope, rotis
variè inter ſeſe implicatis, moventur; cuiusmodi ſunt tympa
na, antliæ, cochleæ, tollenones, ſimiliaque, quæ Vitruvius pro
ducit libro 10. Capite 9, 10, 11, 13, & 14. alijque
Auctores multi
ad nauſeam vsque confarcinatis libris inculcant. Aliæ ſolo aqua
rum lapſu fontes exhibent amœniſſimos, & aquas per ſiphones
tubosque variè configuratos protruſas nunc expandunt in ſub
tiliſſimum lucidiſſimum que velum, nunc diffundunt in radios,