Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 316 > >|
1ra peruenire, & postquam eò natura peruenerit, ibi natura
manere neceſſe quidem est: non violentia, quia à celerrima
cæli conuerſione per violentiam impediebatur, quo minus cò
natura moueretur; ergo terra ad aliquem locum natura mo­
uetur, ad eum certè, in quo natura quieſcit, & extra quem,
aut violentia truditur, at poſtquam extruſa fuerit, ibi violen
tia manet, dum impeditur, quo minus eò reuertatur, vnde vio
lentiam paſſa fuit extruſa: ergo terra, qua corpus naturale eſt
naturalem, ac proprium motum habet, quo ad proprium locum
fertur: vnde a celeri cæli conuerſione truditur: ergo hic locus, in
quo nunc terra manet, non est ei naturalis; ſed alter, vnde
trudebatur.
at quoniam Empedocleam hanc opinionem infra
capite quadrageſimoprimo vberius diſputabimus; cætera, quæ
hic deſiderantur vſque in eum locum transferuntur.
Democriti, Leucippi, & Epicuri indiuidua elemen
ta non caſu, nec temerè moueri.
Cap. X.
ADVERSVS Leucippum, Democritum, & Epicu­
rum, quos imitatus est Lucretius, qui dicunt atomos,
& prima illa eorum indiuidua elementa, quæ per ſpa­
cium inane infinitum infinito tempore, caſu, ac temerè voli­
tant, & alia ab aliis per violentiam impelluntur, poſſet ali­
quis fortassis dicere.
Si hæc indiuidua ramenta ſe violentia vicissim impellunt;
quis nam est eorum motus naturalis?
nam violentum id dici­
tur, quod est contra naturam, vt auctor eſt Aristoteles tum
quinto de generatione animalium capite vltimo: tum quinto
diuinorum particula ſexta: primo etiam cæli, & ſæpenume­
ro alibi: ſi naturalem atomorum motum assignauerint, non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index