Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Certè illam demonſtrationis loco non habeo; nam nec terram
magnum
Magnetem eſſe, puto, nec etiam ſi magnes eſſet, ad alia quæ­
dam
cœli puncta, exceptis polis, reſpectum haberet, volebat enim vir
ille
de re Magnetica optimè meritus, Magnetem in ſphæram tornatum,
in
eo ſemper ſitu manere, vt omnia illius puncta ad eadem ſemper vni­
verſi
puncta ſpectare debeant; quod certè variis experimentis, iiſque
ſelectiſſimis
probare conatur; non tamen meo iudicio convincit, hoc
enim
provenit à communi partium Magneticarum niſu, quæ Magneti
ita
inſunt, vt ſingulæ ſphæræ Magneticæ portiones æquali vi non pol­
leant
, ſed aliæ plus, aliæ minùs; vnde fit vt ex communi omnium niſu.
vnde tantùm ſitus haberi poſſit; vnde ſi ſphæra illa Magnetica æquales
vires
in omnibus ſuis partibus haberet, æquè ille communis niſus ſuum
effectum
ſortiretur, ſive hoc punctum versùs Ortum, ſive Occaſum ver­
sùs
collocetur: ſed, vt verum fatear, licèt ex Magnete neutra hypotheſis
demonſtretur
, noſtræ tamen potiùs, quàm tuæ Magnes favet; primò
enim
licèt non demus terram Magnetem eſſe, hoc tamen tecum ſuppo­
nere
poſſumus, aut ſaltem cum aliis, multas illi particulas Magneticas
ineſſe
, quod certè ex multis experimentis probatur: præſertim ex de­
clinatione
acus Magneticæ; ſufficienti igitur virtute inſtructa eſt, vt ta­
lem
aſpectum ſemper retineat; virtute inquam particularum Magneti­
carum
, quæ inſunt, quarum etiam communi niſu, cùm inæqualiter
ac
difformiter terreſtri globo admixtæ ſint, obtinebitur, vt non modò
duo
terræ poli ad polos Mundi, ſed etiam idem punctum ſemper ad Or­
tum
, idem ad Occaſum ſemper converſum ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index