Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 524 > >|
1mantur ut ſitus relativus conſervetur, conſervabitur relatio in qua
motus relativus conſiſtit.
Mutari igitur poteſt motus omnis relati­
vus ubi verus conſervatur, & conſervari ubi verus mutatur; & prop­
terea motus verus in ejuſmodi relationibus minime conſiſtit.
Effectus quibus motus abſoluti & relativi diſtinguuntur ab invi­
cem, ſunt vires recedendi ab axe motus circularis.
Nam in motu
circulari nude relativo hæ vires nullæ ſunt, in vero autem & abſo­
luto majores vel minores pro quantitate motus.
Si pendeat ſitula
a filo prælongo, agaturque perpetuo in orbem, donec filum a con­
torſione admodum rigeſcat, dein impleatur aqua, & una cum aqua
quieſcat; tum vi aliqua ſubitanea agatur motu contrario in orbem,
& filo ſe relaxante, diutius perſeveret in hoc motu; ſuperficies a­
quæ ſub initio plana erit, quemadmodum ante motum vaſis: at
poſtquam, vi in aquam paulatim impreſſa, effecit vas, ut hæc quoque
ſenſibiliter revolvi incipiat; recedet ipſa paulatim a medio, aſcen­
detque ad latera vaſis, figuram concavam induens, (ut ipſe exper­
tus ſum) & incitatiore ſemper motu aſcendet magis & magis, do­
nec revolutiones in æqualibus cum vaſe temporibus peragendo,
quieſcat in eodem relative.
Indicat hic aſcenſus conatum rece­
dendi ab axe motus, & per talem conatum innoteſcit & menſura­
tur motus aquæ circularis verus & abſolutus, motuique relativo
hic omnino contrarius.
Initio, ubi maximus erat aquæ motus rela­
tivus in vaſe, motus ille nullum excitabat conatum recedendi ab
axe: aqua non petebat circumferentiam aſcendendo ad latera va­
ſis, ſed plana manebat, & propterea motus illius circularis verus
nondum inceperat.
Poſtea vero, ubi aquæ motus relativus decre­
vit, aſcenſus ejus ad latera vaſis indicabat conatum recedendi ab
axe; atque hic conatus monſtrabat motum illius circularem verum
perpetuo creſcentem, ac tandem maximum factum ubi aqua quie­
ſcebat in vaſe relative.
Igitur conatus iſte non pendet a tranſla­
tione aquæ reſpectu corporum ambientium, & propterea motus cir­
cularis verus per tales tranſlationes definiri nequit.
Unicus eſt cor­
poris cujuſque revolventis motus vere circularis, conatui unico tan­
quam proprio & adæquato effectui reſpondens: motus autem rela­
tivi pro variis relationibus ad externa innumeri ſunt; & relationum
inſtar, effectibus veris omnino deſtituuntur, niſi quatenus verum
illum & unicum motum participant.
Unde & in Syſtemate eorum
qui Cælos noſtros infra Cælos Fixarum in orbem revolvi volunt,
& Planetas ſecum deferre; ſingulæ Cælorum partes, & Planetæ
qui relative quidem in Cælis ſuis proximis quieſcunt, moven-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index