Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1generat, quid prohibet, ne in miſtis aërem
etiam eſſe ponamus?
Nam vt frigida & ſic­
ca materia ibi eſt, non pura terra, & frigi­
da, & humida, non autem aqua: ſic cali­
da & humida materia illa aër dici poterit,
& calida ac ſicca ignis: atque ſic res hæc ad
opinionem Ariſtotelicorum denuò redibit.
Sed differentia non parua eſt. Primò, quia
aër ibi nullus eſt: fit enim aër à calido igneo
non naturali: quòd & ſi fiat, extruditur.
Palam eſt hoc, quòd homines, qui vali­
dum habent calorem naturalem, expertes
flatus ſunt: ſunt qui verò bile abundant &
calidi ſunt naturâ, modicum tamen ha­
bent naturalis caloris, flatu abundant.
Deinde quòd aliud ſit dicere, ab initio ge­
nerationis quatuor elementa miſceri, aliud
quòd in miſtis poſtquam miſta ſunt, inue­
niantur partes his elementis conſimiles.
Ac­
cedit, quòd pars illa, quæ igni ſimilis vide­
tur, huic noſtro ſimilis eſt, quod elemen­
tum nullum eſſe conſtat.
Denique quod ma­
ius eſt, terreæ & aqueæ partes cùm ſeparan­
tur, non ſola qualitate, ſed etiam ſubſtan­
tiis terram & aquam referunt: igneæ autem
& aëreæ non ſubſtantiis, ſed ſola qualitate.
Itaque, vt dictum antè fuit, terra, aqua, &
calorin humido cuncta generant, è quibus
tamen ſecundum ſimilitudinem qualitatum
quatuor ſubſtantiæ fieri videntur.
Nam quam­
vis
( vt dixi ) aër naturâ ſit frigidiſſimus, in
miſtis tamen quatuor ſunt partes, ſubſtantia
& viribus differentes.
Terra enim, quæ ca­
lore euicta non eſt, frigida & ſicca manens,
naturam, cùm ac ſubſtantiam, & nomen
priùs ei inditum retinet, tametſi minimè ter­
ra ſit.
Pars autem eius: quæ à calore ſupe­
ratur, ſicca manens, euadit calidior, voca­
túrque ignis vel quia igni noſtro ſimilis ſe,
licet inferior viribus: vel quia de igne talem
veteres opinionem habuerint.
Simili ratione
aqua, quam calor euincere nequiuit, aqua
vocatur, nec tamen aqua eſt.
Pars autem,
quam calor ſuperauit, dicitur aër, quia ca­
lida eſt, & humida ſubſtantia: talem enim
aërem eſſe veteres exiſtimauerunt, quum
tamen ( vt dixi ) aër velut cætera omnia ele­
menta ſit frigidiſſimus.
Atque hæc de miſto­
rum partibus quæſtio clara eſt.
Alia huic
difficilior ſuccedit quæſtio.
Nam ſi calor
putridus eſt in ſicco, quomodo generat?
Po­
ſuimus enim ipſum igneæ naturæ, & tamen
animalia generare palàm eſt.
Si autem in

humido, quomodo corrumpit?
Verùm ob id
generat, quia à naturali ſubſtantia non dif­
fert.
Etenim quum in humido ſitus ſit, natu­
ralis dicitur his, quibus conuenit: his au­
tem quibus eſt diſſimilis ac noxius, non na­
turalis ac putridus appellatur.
Cùm enim ca­
ro corrumpitur, calor qui intus eſt carni
quidem putridus, vermi autem generando
naturalis eſſe videtur.
Ob hoc igitur ca­
lor omnis putridus aliquid generat, & ali­
quid etiam corrumpit.
Quia enim elemen­
ta omnia ( vt dixi ) frigidiſſima ſunt, ſuper­
ueniente calore neceſſariò agitantur atque
miſcentur, & aliquid generant, pro caloris
ac materiæ natura: humidum primò, inde fun­

gos, pòſt herbarum genera quædam, tum
vermes atque ſerpentes.
Vnde animæ ſub­
ſtantia ipſa manifeſta eſt, quia calore quo­
dam cœleſti conſtat.
Neque ergo putredo
vlla fit, quæ non ſit generatio.
Et calor idem
ſemper hoc generat, illud corrumpit.
Et
quum ex pomo homo nutritur, humanus
ille calor pomo quidem putridus eſt, homi­
ni autem naturalis.
Dicitur tamen magis
naturalis is, qui eſt in ſemine, quia tranſ­
mutatio fit ad nobilius.
Putridus autem vo­
catur, quum generantur animalia, quæ vi­
liora ſunt his, ex quibus generantur.
Vt
igitur in ſemine actio omnis, niſi impedia­
tur, ad generationem eſt, ita etiam in pu­
trefactione: nam & illa opus naturæ fruſtra­
ri contingit.
Omnis ergo calor ſimilis na­
turalis dicitur, & conſeruat: diſſimilis au­
tem putridus appellatur, & corrumpit.
In
hypydem iis enim ouis calor gallinæ cor­
rumpit, & aliud generat, non pullum: quia
calor ille non eſt ei naturalis.
In ouis au­
tem, quæ ſemine galli fœcunda facta ſunt,
naturalis fit, & pullos generat.
Vnus igi­
tur, idémque calor & naturalis eſt, & pu­
trefaciens.
Ergo ſi calor omnis, qui corrum­
pit quod iam eſt, putridus dicitur, etiam
qui in ſemine eſt, putridus meritò dici poteſt:
corrumpit enim ſemen plantæ vt plantam,
& aſini vt aſinum, & hominis vt hominem
generet.
Quamobrem omnis calor generans,
putridus erit.
Sed naturalis dicitur, cùm ſi­
mile generat his, à quibus deciditur, & no­
bilius ipſa materia.
Sed omnis putridus ge­
nerat aliquid, & ideò naturalis eſt.
Calor
igitur naturalis, & putridus ſolùm compa­
ratione differunt, re autem idem ſunt.
Namque omnis calor cœleſtis generat, &
corrumpit, eſtque anima, vel animæ inſtru­
mentum, aut cauſa: inſtrumentum autem non
eſt, quia anima prior eſt: neque cauſa, manet
enim: ſed anima.
Propter quod non malè di­
xit Anaxagoras, omnia eſſe miſta, atque ani­
mâ prædita.
Nam quæcunque miſta ſunt, ge­
nerantur, & corrumpuntur: quod autem ge­
nerat, & corrumpit, calor eſt naturalis: calor
autem naturalis, aut anima, aut non ſine ani­
ma.
Miſta igitur omnia calida, & calidum
omne viuit, aut ad vitam properat.
Calor
enim ille cœleſtis nunquam ceſſat, donec
aliquid generauerit, & quod generat, iuxta
ſui potentiam, & magnitudinem generat.
Vnde in Ægypto cùm magnus ſit, anima­
lia etiam perfecta generat, vt lepores, & ca
preolos, abſque ſemine vllo Seminum au­
tem calores à coloribus putredinum diffe­
runt, quia materiam magis paratam habent.
Ideò in ſeminis propagatione minùs fit fœ­
toris, quia minùs inutilis partis continetur.
Attamen dùm ex ſemine animalia generan­
tur, putredo magna fit, quam menſes indi­
cant, qui à partu fluunt fœtidi atque corru­
pti.
Verùm calor, qui non generat, humido
caret proprio, ſed vel nimis mouetur, vel fa­
tiſcit, quia pingue humidum non eſt.
Princi­
pia enim generationis calor cœleſtis, & ele­
mentorum humidum: ob hoc neque in gla­
cie, quoniam nullus calor, neque in arena
quicquam generatur, quia humido omni ca­
ret.
Altera enim harum qualitatum agens,
altera patiens eſt: nam nulla alia qualitas (vt
dixi) inuenitur, ſed humidi priuatio ſiccitas,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index