Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1
Merſ. Vereor ne vobis grauis fiam, ſi ea
exponere voluero, quæ aliquando placuit in
hanc ſententiam commentari.
Guld. Immò verò aures meæ ad iucun­
dam hanc diſputationem patent: niſi fortè
negotia habeas, Galilæe, quibus te nunc o­
porteat intereſſe.
Gal. Sum planè vacuus: nec facilè patiar
tam citò abire amicos, quorum eruditâ con­
ſuetudine tantoperè recreor.
An aſymbo­
lum te receſſurum putas, Guldine; Vnum
habeo, de quo te pariter interrogem, qui a­
lios ad dicendum excitas: vbi tamen Mer­
ſennus ſuas de terræ grauitate commentatio­
nes in medium protulerit.
Merſ. Si me audieritis, diſputationem̨
hanc in ſequentem diem transferemus; cum
enim numeris aliquot maioribus opus ha­
beam, longè commodius accidet eos in ſche­
dulâ domi priuatim adnotatos in promptu
habere, quàm illos inter colloquendum in­
ueſtigare non ſine moleſtâ ſermonis interru­
ptione, temporis iacturâ, & capitis defati­
gatione: nam ſatis nos hodiè torſimus tot
Rationum compoſitarum inuentione.
Gal. Fiat, vt Merſenno placet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index