Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 2. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium.
PROP. XI.
Si verò corpus ſolidum ponitur ſupra aquæ libellam,
tunc deſcenſus communis centri grauitatis non
efficietur per lineam perpendicularem ad
horizontem ſed motu curuo per
parabolam.
IN progreſſu prædictæ operationis notabilis eſt va­
riatio ſitus centri grauitatis eius & mechanicæ eius
operationis.
Sit igitur in eodem vaſe priſma ligneum ABCD
perductum ad ſupremam aquæ libellam RX, tunc ſi­
militer inter ſe comparantur duo priſmata BD ligno­
um, & AH aqueum in eodem plano horizontali ſu­
biecto HC inſiſtentes, & proindè
15[Figure 15]
efficitur libra imaginaria PO mo­
bilis circa eius fulcimentum Q, &
centrum grauitatis eorumdem cor­
porum cadit ad partes aquæ nem­
pè in Y inter centrum Q & extremitatem radij P. hinc
ergo ſe quitur vt prædicta libra flecti debeat deorsùm
ad partes Y & ſurſum aſcendat terminus O vnà cum li­
gno versùs aquæ libellam ſupremam RX, igitur por­
tio aliqua ligni ſuprema eleuabitur ſupra prædictam
aquæ libellam, vt patet in poſtrema figura, & tunc
quidem ſucceſſiuè imminuitur priſma aqueum GD prout
magis ligneum priſma exurgit, eminetque ſupra aquę
libellam, & in prædicto aſcenſu dum collaterale priſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index