Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Facilè opinor conjicies; terram enim maiorem Magnetem
eſſe dicimus cum Gilberto; vnde manifeſtam cauſam ducimus perpetui
Axis paralleliſmi; ſic enim polorum Magneticorum axis, Axi mundi
ſemper eſt parallelus, id eſt, ad eandem ſemper fixam vniverſi plagam
converſi ſunt, immo nullum alium ab iſto Axem mundi agnoſcimus.
Antim. Terram Magnetem eſſe non pauci communiter negant; neque
rationes efficaces deſunt; ſed demus hoc in tui gratiam, & terra, vt vis,
ſit vaſtus Magnes: igitur illius poli ad fixa cœli puncta ſemper ſpectant;
rectè, quis hoc negat?
Vnde ſi fortè vi ab extrinſeco impreſſa, ab hoc
aſpectu & ſitu amoveretur, illico ſeſe reſtitueret; optimè; quid inde?
Ergo, inquies, terra movetur in orbe magno, quia illius Axis, circa
quem diurnos agit orbes, ſibi ipſi Parallelus ſemper eſt; nego conſe­
quentiam; ſive enim terra moveatur, ſive quieſcat, ille Axis ad fixa ſem­
per cœli puncta ſpectat: ergo ex hoc neutra hypotheſis probari poteſt;
immò potiori iure mea, quàm tua inde probatur.
Auguſtin. Fortè illam ſubaudis demonſtrationem, qua ex tuis aliquis
noſtram hypotheſim labefactare molitus eſt.
Fruſtrà licet: cùm illam
Gaſſendus vir toto orbe literario notus illam in Doctiſſimorum homi­
num congreſſu, cui ſummus quidam Princeps præerat, egregiè refutavit.
Antim. Certè illam demonſtrationis loco non habeo; nam nec terram
magnum Magnetem eſſe, puto, nec etiam ſi magnes eſſet, ad alia quæ­
dam cœli puncta, exceptis polis, reſpectum haberet, volebat enim vir
ille de re Magnetica optimè meritus, Magnetem in ſphæram tornatum,
in eo ſemper ſitu manere, vt omnia illius puncta ad eadem ſemper vni­
verſi puncta ſpectare debeant; quod certè variis experimentis, iiſque
ſelectiſſimis probare conatur; non tamen meo iudicio convincit, hoc
enim provenit à communi partium Magneticarum niſu, quæ Magneti
ita inſunt, vt ſingulæ ſphæræ Magneticæ portiones æquali vi non pol­
leant, ſed aliæ plus, aliæ minùs; vnde fit vt ex communi omnium niſu.
vnde tantùm ſitus haberi poſſit; vnde ſi ſphæra illa Magnetica æquales
vires in omnibus ſuis partibus haberet, æquè ille communis niſus ſuum
effectum ſortiretur, ſive hoc punctum versùs Ortum, ſive Occaſum ver­
sùs collocetur: ſed, vt verum fatear, licèt ex Magnete neutra hypotheſis
demonſtretur, noſtræ tamen potiùs, quàm tuæ Magnes favet; primò
enim licèt non demus terram Magnetem eſſe, hoc tamen tecum ſuppo­
nere poſſumus, aut ſaltem cum aliis, multas illi particulas Magneticas
ineſſe, quod certè ex multis experimentis probatur: præſertim ex de­
clinatione acus Magneticæ; ſufficienti igitur virtute inſtructa eſt, vt ta­
lem aſpectum ſemper retineat; virtute inquam particularum Magneti­
carum, quæ inſunt, quarum etiam communi niſu, cùm inæqualiter
ac difformiter terreſtri globo admixtæ ſint, obtinebitur, vt non modò
duo terræ poli ad polos Mundi, ſed etiam idem punctum ſemper ad Or­
tum, idem ad Occaſum ſemper converſum ſit.
Auguſtin. Hanc igitur Grandamici demonſtrationem tuo calculo do­
nas, quam tamen viri Doctiſſimi & Sapientiſſimi rejecerunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index