Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Percussit thyrso laudis spes magna meum cor:
Et simul incussit suavem mi in pectus amorem
Musarum; quo nunc instinctus, mente vigenti
Avia Pieridum peragro loca, nullius ante
Trita solo: iuvat integros accedere fontis,
Atque haurire: iuvatque novos decerpere flores;
Insignemque meo capiti petere inde coronam,
Unde prius nulli velarint tempora Musae:
Primum quod magnis doceo de rebus; & artis
Religionum animum nodis exsolvere porgo:
Deinde quod obscura de re tam lucida pango
Carmina, musaeo contingens cuncta lepore.

Id quoque enim non ab nulla ratione videtur:
Sed veluti pueris absinthia tetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavoque liquore,
Ut puerorum aetas inprovida ludificetur
Labrorum tenus; interea perpotet amarum
Absinthi laticem, deceptaque non capiatur,
Sed potius tali facto recreata valescat:
Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
Tristior esse, quibus non est tractata; retroque
Volgus abhorret ab hac; volui tibi suaviloquenti
Carmine Pierio rationem exponere nostram;
Et quasi musaeo, dulci contingere melle:
Si tibi forte animum tali ratione tenere
Versibus in nostris possem: dum perspicis omnem
Naturam rerum, qua constet compta figura.

Sed quoniam docui solidissima materiai
Corpora perpetuo volitare invicta per aevom:
Nunc age summai quaedam sit finis eorum,
Necne sit, evolvamus; item quod inane repertum est

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index