Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
31
31 (XIX)
32
32 (XX)
33
33 (XXI)
34
34 (XXII)
35
35 (XXIII)
36
36 (XXIV)
37
37 (XXV)
38
38 (XXVI)
39
39 (XXVII)
40
40 (XXVIII)
< >
page |< < (XXV) of 389 > >|
37XXV
Num. 131 a viribus tranſeo ad elementa, & pri-
11131 mum oſtendo, cur punctorum inextenſorum ideam
non habeamus, quod nimirum eam haurire non
poſſumus per ſenſus, quos ſolæ maſſæ, &
quidem
grandiores, afficiunt, atque idcirco eandem nos ipſi
debemus per reſlexionem efformare, quod quidem
facile poſſumus.
Ceterum illud oſtendo, me non
inducere primum in Phyſicam puncta indiviſibilia,
&
inextenſa, cum eo etiam Leibnitianæ monades
recidant, ſed ſublata extenſione continua diſſicul-
tatem auferre illam omnem, quæ jam olim contra
Zenonicos objecta, nunquam eſt ſatis ſoluta, qua
fit, ut extenſio continua ab inextenſis effici omni-
no non poſſit.
Num. 140 oſtendo, inductionis principium contra
22140 ipſa nullam habere vim, ipſorum autem exiſtentiam
vel inde probari, quod continuitas ſe ſe ipſam de-
ſtruat, &
ex ea aſſumpta probetur argumentis a
me inſtitutis hoc ipſum, prima elementa eſſe indi-
viſibilia, &
inextenſa, nec ullum haberi extenſum
continuum.
A num. 143 oſtendo, ubi continuita-
33143 tem admittam, nimirum in ſolis motibus;
ac illud
explico, quid mihi ſit ſpatium, quid tempus, quo-
rum naturam in Supplementis multo uberius ex-
pono.
Porro continuitatem ipſam oſtendo a natu-
ra in ſolis motibus obtineri accurate, in reliquis
affectari quodammodo;
ubi & exempla quædam
evolvo continuitatis primo aſpectu violatæ, in qui-
buſdam proprietatibus luminis, ac in aliis quibuſ-
dam caſibus, in quibus quædam creſcunt per addi-
tionem partium, non (ut ajunt) per intuſſumptionem.
A num. 153 oſtendo, quantum hæc mea puncta a
44153 ſpiritibus differant;
ac illud etiam evolvo, unde fiat,
ut in ipſa idea corporis videatur includi extenſio
continua, ubi in ipſam idearum noſtrarum originem
inquiro, &
quæ inde præjudicia profluant, expono.
Poſtremo autem loco num. 165 innuo, qui fieri poſſit,
55165

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index