Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 524 > >|
1POad V. Quare cum tempora, quibus æqualia corpora per
æqualia ſpatia impelluntur, ſint reciproce in ſubduplicata ratione
virium, erit tempus vibrationis unius urgente vi illa Elaſtica, ad
tempus vibrationis urgente vi ponderis, in ſubduplicata ratione
VV ad POXA, atque adeo ad tempus oſcillationis Penduli cu­
jus longitudo eſt A, in ſubduplicata ratione VV ad POXA, &
ſubduplicata ratione POad A conjunctim; id eſt, in ratione in­
tegra V ad A.
Sed tempore vibrationis unius ex itu & reditu com­
poſitæ, pulſus progrediendo conficit latitudinem ſuam BC.Ergo
tempus quo pulſus percurrit ſpatium BC,eſt ad tempus oſcillati­
onis unius ex itu & reditu compoſitæ, ut V ad A, id eſt, ut BC
ad circumferentiam circuli cujus radius eſt A.
Tempus autem,
quo pulſus percurret ſpatium BC,eſt ad tempus quo percurret
longitudinem huic circumferentiæ æqualem, in eadem ratione;
ideoque tempore talis oſcillationis pulſus percurret longitudinem
huic circumferentiæ æqualem. Q.E.D.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Velocitas pulſuum ea eſt quam acquirunt Gravia, æqua­
liter accelerato motu cadendo, & caſu ſuo deſcribendo dimidium
altitudinis A.
Nam tempore caſus hujus, cum velocitate cadendo
acquiſita, pulſus percurret ſpatium quod erit æquale toti altitu­
dini A, adeoque tempore oſcillationis unius ex itu & reditu com­
poſitæ, percurret ſpatium æquale circumferentiæ circuli radio A
deſcripti: eſt enim tempus caſus ad tempus oſcillationis ut radius
circuli ad ejuſdem circumferentiam.
Corol.2. Unde cum altitudo illa A ſit ut Fluidi vis Elaſtica di­
recte & denſitas ejuſdem inverſe; velocitas pulſuum erit in ratione
compoſita ex ſubduplicata ratione denſitatis inverſe & ſubdupli­
cata ratione vis Elaſticæ directe.
PROPOSITIO L. PROBLEMA XII.
Invenire pulſuum diſtantias.
Corporis, cujus tremore pulſus excitantur, inveniatur numerus
Vibrationum dato tempore.
Per numerum illum dividatur ſpa­
tium quod pulſus eodem tempore percurrere poſſit, & pars in­
venta erit pulſus unius latitudo. Q.E.I.
Scholium.
Spectant Propoſitiones noviſſimæ ad motum Lucis & Sonorum.
Lux enim cum propagetur ſecundum lineas rectas, in actione ſola

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index