Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (617) of 568 > >|
370617IN SYSTEMA SATURNIUM.
XVI. Anſularum brachia ad ipſum uſque Saturni glo-
bum excurrunt, quando minor obſcurorum portio lucidos
tegit.
XVII. Anſulæ à Saturni globo ſunt prorſus avulſæ at-
que ſejunctæ, quando major obſcurorum portio lucidos
tegit.
XVIII. Anſulæ ſenſim contrahuntur, quando à digreſ-
ſione lucidi recedunt, &
obſcuri ad digreſſionem acce-
dunt.
XIX. Quando anſulæ latiores & majores ſunt, ipſe
Saturni globus illuſtrior apparet, quia lumina quaſi com-
muni quodam niſu &
illapſu oculum feriunt; ſic multi
ignes ſeorſim poſiti, actione quadam communi, plus calefa-
ciunt, ac proinde majoris lucis vim diffundunt.
XX. Anſulæ ſenſim dilatantur & augentur, quando luci-
di ad maximam digreſſionem accedunt, &
ab illa obſcuri
recedunt.
XXI. Primus ille Saturni comes ſub Saturno aliquan-
do ponitur ab Hugenio, qui vult, illum circa Satur-
num moveri;
hoc tamen veritati repugnat; ſi enim ſub
Saturno eſſet, prædictas anſularum phaſes omnino turba-
ret:
Idem dico de Mediceis, ſeu Jovialibus; igitur & Jo-
vialia ſupra Jovem, &
Saturnia ſupra Saturnum collocata
fuere.
XXII. Si quando accidat, ut primus ille Saturni comes
extremitati alterius anſulæ adhærere videatur;
nihil enim ob-
ſtat, talem illius poſitionem eſſe poſſe;
hæc anſula paulò al-
terâ longior eſſe videbitur.
XXIII. Immo ſi caſu aliquo ſtellula quæpiam alterius an-
ſæ extremitati adhæreat.
Figuræ 13æ. phaſis aliquo modo
ſalvabitur, modò anſarum forma emendetur;
hæc enim tri-
gona non eſt, ſed convexa;
ut jam dixi, de 3a. figura: o-
mitto alia, quæ ex his facilè deducentur.
HÆC ſunt, Sereniſſime Princeps, quæ de Hugeniano
Syſtemate tibi inſcripto ad te ſcribenda, &
ne

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index