Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363 (237)
364
364 (238)
365
365 (239)
366
366 (240)
367
367 (241)
368
368 (242)
369
369 (243)
370
370 (244)
< >
page |< < (244) of 824 > >|
370244PHYSICES ELEMENTA habeat tubus aperturas ambas æquales foraminibus in fundis
vaſorum A &
B; impleantur aquâ vaſa A, E, & B. In
principio motus, ex vaſis A &
E æquali celeritate aqua
fluit, quia ex tubo non major fluere poteſt aquæ quantitas,
quam quæ tubum per aperturam ſuperiorem intrat, quem
major aquæ quantitas ingredi nequit, quam quæ ex vaſe A
fluere poteſt.
Sed aqua quæ per tubum deſcendit accele-
ratur, &
cum integram tubi capacitatem repleat; magis a-
quam inſequentem ſecum trahit quàm ſublato tubo, tunc
enim tenuior fit continuò columna aquæ effluentis.
Aqua
autem quæ per tubum fluit, dum inſequentem accelerat, ab
hac retardatur;
quare aquæ quantitas, quæ certo tempore ex
vaſe E effluit, eſt media inter aquæ quantitates, quæ ex vaſis
A &
B, eodem tempore fluere poſſunt.
Experimentum 2.
Vaſis A, E, & B, ſecundum proportiones memoratas, ex
11847. metallo tenui conſtructis;
aquâ impleantur A & E; eodem
momento apertis foraminibus, celerius deſcendet aquæ ſu-
perficies in E quàm in A:
contra adhibitis vaſis E & B, ce-
lerius deſcendit in hoc quàm in illo.
Maneat apertura ſuperior tubi, qua cum vaſe tubus com-
22848. municationem babet;
augeatur apertura inferior; major a-
quæ quantitas effluet, &
magis accelerabitur aqua, quæ tu-
bum intrat;
ſatiſque poteſt augeri hæc apertura, non mu-
tata tubi longitudine, ut ex ipſa major aquæ quantitas fluat
quam ex vaſe B.
In hoc caſu, per aperturam tubi ſupe-
riorem ad parvam infra aquæ ſuperficiem profunditatem,
major fluit aquæ quantitas quàm ex apertura æquali ad
profunditatem quadruplam.
Adhibito longiori tubo, 1-
dem præſtari poterit, licet non augeatur tubi apertura in-
ferior.
Experimentum 3.
Sit vas F, a vaſe E in eo ſolo differens, quod apertura
33849. tubi inferior in illo major ſit;
ſit etiam vas antea memoratum
44TAB. XXXIII.
fig 2.
B.
Diametri foraminis in hujus fundo, & aperturæ ſuperio-
ris tubi cum vaſe P conjuncti, ſunt 4.
lin. ; apertura

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index