Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (359) of 672 > >|
371359De Luce Ignis. perſpicua, aut denſa & opaca, reciprocantur, ita vt quæcunque
perſpicua ſint pariter rara, &
opacitas cum denſitate perpetuò
coniungatur:
raritas ſiquidem ex meatuum amplitudine, perſpi-
cuitas ex directâ eorundem meatuum poſitione modum accipere
videtur.
Meigitur non improbabili coniecturâ duci exiſtimo ad opi-
nandum procul poſitam lucernæ flammulam videri, quin particu-
læ vllæ indè abſtractæ ad aſpicientis oculum veniant.
Id quod de li-
gnis putridis noctu lucentibus potiſſimùm dixerim;
neque enim mi-
hi perſuadeo tantam igniculorum lucidorum copiam à ligno putri-
do emitti continenter poſſe.
Scio à pleriſque, qui ſe Peripatetico-
rum ſectam atque inſtitutionem proſequi profitentur, excogitatas
eſſe Opticas Species quaſdam, quas Intentionales vocant, ex genere
Qualitatum, quarum nulla prorſus ſit natura, cum inter mera Acci-
dentia recenſeantur:
Sed ſi rem demum phyſicè explicare aggre-
diantur, in eas delabuntur difficultates, quibus non ſe admodum
feliciter expediant, vt ſibi cœteriſque plenè ſatisfaciant, atque
nec experimentis, nec Ariſtoteli refragentur.
Quę enim ex Ariſto-
tele corporum perſpicuitatem conſtituente in directâ mea-
tuum poſitione nuper afferebas, Maurocene, quæ de radijs
reflexis Catoptrica, quę de refractis Dioptrica, diſpu-
tat, cum huiuſmodi ſpeciebus, quæ ſint mera Accidentia,
nec de corpore in corpus migrantia, ægrè cohærent, neque per has
illa ſatis dilucidè exponuntur.
Idcirco (fortaſſe non temerè) du-
cebar aliquando ad ſuſpicandum quandam eſſe luci cum ſono ſimi-
litudinem, adeò vt, quemadmodum colliſa corpora interiectum
aërem conterunt, &
ex eius motu ſubinde conſequens aër criſpa-
tur, donec aurem verberans in eâ efficiat ſenſum, ita pariter lux ipſa
lucido corpori inſidens ſuo motu cieatur, impellatque æthereas
particulas àëri immiſtas, quæ oculum ferientes aſpectum excitent.
Hinc non ineptè Cicero de Natura. *Ipſe aer nobiſcum uidet, nobiſ-*
*cum audit, nobiſcum ſonat.
*
Maur. Quicunque ſententiæ huius tuæ atque opinionis volue-
rit eſſe particeps, facillimè declarabit, minimo momento etiam
longè poſitam lucem apparere:
nam cum interiectum corpus per-
ſpicuum ſit, in meatibus ſibi directè reſpondentibus æthereæ par-
ticulæ extremæ cum primis per intermedias (quamuis nullo nexu
inuicem copulentur) inter ſe quam aptiſſimè cohærent, adeò vt
lux ſibi proximam particulam impellens, eodem temporis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index