Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
371
371 (359)
372
372 (360)
373
373 (361)
374
374 (362)
375
375 (363)
376
376 (364)
377
377 (365)
378
378 (366)
379
379 (367)
380
380 (368)
< >
page |< < (359) of 672 > >|
371359De Luce Ignis. perſpicua, aut denſa & opaca, reciprocantur, ita vt quæcunque
perſpicua
ſint pariter rara, &
opacitas cum denſitate perpetuò
coniungatur
:
raritas ſiquidem ex meatuum amplitudine, perſpi-
cuitas
ex directâ eorundem meatuum poſitione modum accipere
videtur
.
Meigitur non improbabili coniecturâ duci exiſtimo ad opi-
nandum
procul poſitam lucernæ flammulam videri, quin particu-
vllæ indè abſtractæ ad aſpicientis oculum veniant.
Id quod de li-
gnis
putridis noctu lucentibus potiſſimùm dixerim;
neque enim mi-
hi
perſuadeo tantam igniculorum lucidorum copiam à ligno putri-
do
emitti continenter poſſe.
Scio à pleriſque, qui ſe Peripatetico-
rum
ſectam atque inſtitutionem proſequi profitentur, excogitatas
eſſe
Opticas Species quaſdam, quas Intentionales vocant, ex genere
Qualitatum
, quarum nulla prorſus ſit natura, cum inter mera Acci-
dentia
recenſeantur:
Sed ſi rem demum phyſicè explicare aggre-
diantur
, in eas delabuntur difficultates, quibus non ſe admodum
feliciter
expediant, vt ſibi cœteriſque plenè ſatisfaciant, atque
nec
experimentis, nec Ariſtoteli refragentur.
Quę enim ex Ariſto-
tele
corporum perſpicuitatem conſtituente in directâ mea-
tuum
poſitione nuper afferebas, Maurocene, quæ de radijs
reflexis
Catoptrica, quę de refractis Dioptrica, diſpu-
tat
, cum huiuſmodi ſpeciebus, quæ ſint mera Accidentia,
nec
de corpore in corpus migrantia, ægrè cohærent, neque per has
illa
ſatis dilucidè exponuntur.
Idcirco (fortaſſe non temerè) du-
cebar
aliquando ad ſuſpicandum quandam eſſe luci cum ſono ſimi-
litudinem
, adeò vt, quemadmodum colliſa corpora interiectum
aërem
conterunt, &
ex eius motu ſubinde conſequens aër criſpa-
tur
, donec aurem verberans in efficiat ſenſum, ita pariter lux ipſa
lucido
corpori inſidens ſuo motu cieatur, impellatque æthereas
particulas
àëri immiſtas, quæ oculum ferientes aſpectum excitent.
Hinc non ineptè Cicero de Natura. *Ipſe aer nobiſcum uidet, nobiſ-*
*cum
audit, nobiſcum ſonat.
*

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index