Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (357) of 795 > >|
371357
DISSERTATIO
DE
MAGNITUDINE
TERRÆ.
Inter Mathematicorum principes a longiſſima uſque me-
moria agitatum fuit Problema de vera Magnitudine Ter-
ræ:
id arripuit Anaximander, deinde Eratoſthenes,
quem ſecutus fuit Hipparchus, hunc Poſidonius, dein-
de Ptolomæus:
poſt eos omnes, Arabes, Regum impenſis adjuti,
idem, ut memoriæ prodidit Abelfeda, tentaverunt:
Quoniam hi
varias iniverunt vias, quæ omnes etiamſi Geometriæ innituntur,
tamen in praxi multis incommodis ſubjiciuntur, admodum diver-
ſam Terræ magnitudinem aſſignaverunt.
Elapſo ſæculo Cl. Snel-
lius idem Problema arripiens, difficultates methodorum veterum
probe perſpexit, quibus igitur rejectis in aliam incidit, admodum na-
turalem &
ſimpliciſſimam, quæ vere Geometrica erat, & ſimul ſatis fa-
cile ipſa praxi abſolvi poterat:
hujus ſimplicitas ſe adeo commendavit,
ut inclyti Galliarum Mathematici, Picardus, Caſſini, La Hire aliique,
qui juſſu Regis Ludovici XIV, Terræ magnitudinem dimenſi nuper
fuerunt, eandem ſecuti ſint.
Snellii methodus hæc erat, primum men-
ſuravit quandam lineam rectam, quam in campo plano aſſumſit, ja-
centem transverſe inter urbem Leydam &
pagum Soeterwoudam,
hanc rectam poſuit baſin omnium aliarum diſtantiarum, quas Geo-
metrice exploraret:
ad utramque hujus lineæ extremitatem locando
Quadrantem, atque Turrim curiæ Leydenſis collineando angulos
menſuravit, quos quoque notavit viſum dirigendo Soeterwoudam
verſus;
tum primum ope Trigonometriæ diſtantiam inter utrasque
Turres calculo ſubduxit, Erat hoc primum notabile duorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index