Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 1055 > >|
1
B
C
D
E
F
a Lib. de
inceſ.
b 7. Met.
G
c 6. Met.
H
A
Reſiſtentię ſpecies exponuntur. Cap. VII.
AB impedimento reſiſtentia naſcitur, à qua mox exoritur motus. hæc item pro ratione impe­
dimenti multiplex ſit neceſſe eſt.
Quare proximum eſt, vt doceam de reſiſtentiæ modis:
hinc verò diſputationis noſtræ ſumetur exordium.
Cùm igitur impedimentum ſit vel per ſe, vel
per accidens: pari quoque ratione reſiſtentia cum per ſe, tum per accidens erit.
Primùm verò de
reſiſtentia per ſe diſſeramus.
Hæc tribuitur & animatis & inanimis: ſed nos eam primo loco con­
templabimur
quæ pertinet ad inanima.
Nunc, ſi oppoſitio eſt talis reſiſtentiæ cauſſa, & exinde ſuc­
ceſsionis in tempore, ex qua fit motus, profectò ij qui nullam in elemento reſiſtentiam internam po­
nunt, ſi id abſolutè accipiant, neque ſeparent ipſum, vbi genitum eſt à ſe, dum generatur, haud ſatis
tutam ſententiam profitentur.
Eſto enim elementum, poſtquàm genitum eſt, nullam prorſus habere reſi­
ſtentiam
, aut ſucceſsionis internam cauſſam, quia poſtquàm materia parata eſt, & potentiam proximam
efficientis ope ſibi vendicauit, iam facta ſit ſuæ formæ poſſeſsio, & in id quò ipſam forma ducit,
contendat, atque nitatur, at, cùm gignitur elementum, & aliquid ſupereſt adhuc contrarię qualitatis,
ea verò ſequitur veterem formam, licet ad nouam ſuopte ingenio tendat; tamen adhuc à vetere poſ­
ſidetur, atque ex dominio formę quod eſt naturale. (quòd enim perfectiori ſeruiat imperfectius, na­
turale eſt, atque id in materia erga formam non ſine magno iudicio notabat Auerroës a) etiam ver­


git eodem, quo vetus forma vergebat, vt ſi ab eo quod nouam formam producit, aliquando deſera­
tur, neque cudatur aſsiduè; facilè admodum ſit priſtinam recuperare naturam, vt in ferro candente &
aqua feruente perſpicitur.
non video cur & in re quæ gignitur, interna ſucceſsionis cauſſa non
ſit ponenda; primùm quidem propter generationem quam priore libro repugnantiam continere do­
cuimus, deinde propter ipſum vbi quod in generatione rei profectus ſubſtantię comes eſt.
Sic fit,
vt maneat ignis, quouſque terra non fuerit abſoluta, & moueatur adhuc operans ſecundùm eius
formæ naturam quam deinceps ſibi contrahit, imperfectè quidem, actum perfectè, cùm ſimul terra facta
eſt, & ad ſuum locum peruénit, vbi motu ceſſante ſecundùm naturam quieſcit.
Multò magis in altera­
tione, vbi etiam euidentior eſt contrariorum natura, ſpectatur ea ſucceſsio, vſque adeò, vt propter oppoſi­
tionem
qualitatum generationi tempus ex euento fuerit à cęteris philoſophis attributum.
auctio item & di­
minutio, quae ab ortu & interitu atque alteratione reapſe non ſeparantur, parem obtinent reſiſtentiæ rationem.
Nam fortaſſequantùm ad ſeipſas ſpectat, hoc eſt ea ratione qua ſunt motus ſummum quantum, licet in earum
terminis oppoſitio reperiatur, quae nos terminorum ἀσυστασιαν eſſe oſtendemus, quatenus quantum, qua­
tenus verò forma vel inſtrumentum, perfectum & imperfectum, in iis tantum agendi facultas propriè non ineſt.

Quapropter neque vlla vis omnino reſiſtendi citra ſubſtantiam & qualitatem.
Nam quae propter quantitatis
diuiſionem cuius termini per eas mutationeis acquiruntur, nulla per ſe ſucceſsio reperiatur, ea quę
proximo ab hoc capite dicemus, facilè demonſtrabunt.
Quantum verò eſt de animalium motibus. Attule­
runt
& alij ſpeciem quandam internæ reſiſtentiæ in animalibus, de qua etiam hic locus admonet, vt nonnulla
dicamus, ne ſic accipiatur à nobis, vt à vulgo imperitis, & ſimilibus imperitorum philoſophis vſur­
pari conſueuit.
Porrò animal ipſum duplicem habet motum, alterum quidem, quà corpus eſt natu­
rale, atque alterum, quà eſt animal.
ac rurſus, quatenus animal eſt, in eo duplex motus agnoſcitur;
alter ſanè, qui eſt totius, hic verò progreſſus appellatur: alter autem qui partium proprius eſt.
Et il­
le quoque naturalis eſt, quem efficit animal totum.
At is qui partium eſt, partim ſecundùm naturam
eſt, partim contrà.
Cùm hoc ſit: animal aut mouetur, quà corpus naturale ſimpliciter, & tum,
quia conſtat ex elementis, non ſecus atque cętera inanima, prout in ipſis ratio reſiſtentiæ fuerit, aut
non: ita quoque in animali ipſo continget.
Itaque dum generabitur obnoxium planè erit internæ re­
ſiſtentiæ; poſtquàm genitum fuerit, miſtum illud ſpectandum eſt, an ex eo, quae motus miſti fiat ſe­

cundùm elementum quod in miſtura dominatur, ſimplex ſit nec'ne.
Nam ſi fuerit ſimplex, vt ar­
bitrantur nonnulli, profectò quemadmodum elementum nulla interna reſiſtentia præditum eſt: ſic
neque etiam miſtum.
ſi verò motus eius, vt opinor, ſimplex non eſt, ob elementorum repugnantiam quę
comprehenſa ſunt in ipſa miſtura, interna videtur adeſſe reſiſtentia.
Ex quo fit, vt tanta non ſit mi­
ſtorum celeritas, quanta ſimplicium nullo in his intus exiſtente, quod naturalè eorum motum im­
pediat: hîc verò contrauenientibus oppoſitis elementis, & aliquanto ſerius, & minus directò mixtum
agitetur, niſi fortè eueniat, vt ex miſtura maior ſpiſsitudo contrahatur, & coëant in paruam molem
multæ partes elementi cuiuſpiam, velut in plumbo contingit: quocirca licèt ſub eadem ſit mole,
celerius & magis ad perpendiculum quae terra concitatur.
ita igitur animal, quatenus mixtum, in­
ternam quoque reſiſtentiam poſsidebit ſecundùm naturam.
Cęterùm quatenus animal, quanuis
agitetur ſecundùm elementum dominans; non eſt motus ille naturæ cuiuſdam ſimplicis, ſed ab ali­
quo affectu præter naturam, quodammodò violatæ, vel ab externo, vel etiam cum phantaſia perturba­
ta ſit; non minus quae ſi ſaxum, quod alioqui ſuo curſu naturali deſcenderet, magna aliqua vi deor­
ſum pelleretur, neque enim foret eo tempore motus naturalis ſimpliciter.
Et hîc etiam aliquo princi­
pio non concurrente, ſi interna reſiſtentia ponator nihil repugnabit, opinor, vt ſi contrà vitatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index