Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Table of figures

< >
[Figure 181]
[Figure 182]
[Figure 183]
[Figure 184]
[Figure 185]
[Figure 186]
[Figure 187]
[Figure 188]
[Figure 189]
[Figure 190]
[Figure 191]
[Figure 192]
[Figure 193]
[Figure 194]
[Figure 195]
[Figure 196]
[Figure 197]
[Figure 198]
[Figure 199]
[Figure 200]
[Figure 201]
[Figure 202]
[Figure 203]
[Figure 204]
[Figure 205]
[Figure 206]
[Figure 207]
[Figure 208]
[Figure 209]
[Figure 210]
< >
page |< < (360) of 532 > >|
372360 les, proptèrea quòd rectæ eos ſubten dentes æquales ſunt, per defin. poli.) erit
111@. tertij. totus arcus BC, minor duobus arcubus AB, AC;
hoc eſt, duo latera AB,
AC, maiora erunt latere BC.
Eodemque modo quælibet alia duo latera re-
liquo maiora demonſtrabuntur.
In omni ergo triangulo, & c. Quod erat de-
monſtrandum.
THEOR. 3. PROPOS. 4.
IN omni triangulo ſphærico, tria latera ſimul
minora ſunt integro circulo maximo.
SIT triangulum ſphæricum ABC. Dico tria latera ſimul minora eſſe in-
tegro circulo maximo.
Productis enim duobus arcubus quibuſlibet BA, BC,
donec coeant in D, puncto, (Coibunt autem neceſſario vltra A, C, quod cir-
199[Figure 199] culum maximum AC, ſecent in punctis A,
C.
vel propterea quòd vterque arcus BA,
BC, ſemicirculo minor eſt.)
erunt duo ar-
us BAD, BCD, ſemicirculi;
propte-
rea quòd circuli maximi ſeſe bifariam di-
2211. 1 Theod. uidunt.
quoniam verò in triãgulo DAC,
latera DA, DC, maiora ſunt latere AC;
ſi
333. huius. addantur communes arcus AB, CB, hoc
eſt, aggregatum ex arcubus AB, CB, fient
quoque arcus BAD, BCD, maiores tribus arcubus AC, AB, BC;
hoc eſt,
tria latera AC, AB, BC, minora erunt duobus ſemicirculis BAD, BCD,
hoc eſt, integro circulo maximo.
In omni ergo triangulo ſphærico. & c. Quod
demonſtrandum erat.
THEOR. 4. PROPOS. 5.
CVM arcus circuli maximi in ſphęra ſuper ar
cum circuli maximi conſiſtens angulos facit;
aut
duos rectos, aut duobus rectis æquales efficier.
ARCVS circuli maximi AB, cõſiſtens ſuper arcum circuli maximi CD,
faciat duos angulos ſphærices ABC, ABD.
Si igitur circulus arcus AB, per
polum circuli arcus CD, tranſit, ſecabit, omnino arcum CD, ad angulos re-
4415. 1. Theo.200[Figure 200] ctos;
atque idcirco anguli ABC, ABD,
recti erunt.
Si verò arcus AB, per polos ar-
cus CD, non tranſit, faciet vnum quidem
angulũ obtuſum, alterũ verò acutum.
Di-
coigitur ipſos duobus eſſe rectis æquales.
Ducatur enim arcus circuli maximi EB, per
5530. 1. Theo. punctum B, &
polum arcus CD; eruntque
duo anguli EBC, EBD, recti.
Quoniam
6615. 1. Theo. verò angulus rectus EBD, æqualis eſt duo-
bus angulis DBA, ABE;
appoſito communi angulo recto EBC, erunt duo
recti EBD, EBC, tribus angulis DBA, ABE, EBC, æquales.
Rurſus quia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index