Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Page concordance

< >
Scan Original
371
372
373
374
375
376
377
378
379
380
381
382
383
< >
page |< < of 383 > >|
25rattamen adhuc resistit gravi deorsum petenti, eo quod adhuc non sit Demonstratum est enim ipsam successive remitti; et hinc fit ut mobile in principio sui naturalis motus tarde moveatur: quia deinde virtus contraria remittitur ac debilitatur, movens, minorem inveniens resistentiam, celerius Ut si, exempli causa, intelligamus mobile quod ex a in b motu violento moveatur, cuius gravitas sit 4, manifestum est quod virtus, quae ipsum impellit, b 4 erit in quolibet puncto ab lineae, a motu violento descriptae, maior quam 4: in ipso autem b non erit maior quam 4 (si enim
esset maior, ipsum mobile ultra b ab ea impelleretur); nec etiam erit minor (nanque ante b fuisset aequalis; at demonstrata est quod semper fuit maior); ergo virtus in b erit aequalis gravitati mobilis, nempe erit
Cum ergo mobile recedit a b, virtus quae erat ut 4 incipit remitti, et, ob id, mobile incipit minorem habere resistentiam suae gravitati; quae resistentia eo quod continue remittatur, hinc fit quod motus naturalis continue
DO. Haec solutio satis superque arridet: attamen videtur tantum locum habere in illo naturali motu, cui violentus Sed quando quis habens lapidem in manu, quem non sursum impellat, sed
tantum derelinquat, in hoc motu, cui non praecessit violentus, quae erit causa
57[Figure 57]
AL. Isthaec dubitatio mihi quoque in mentem venerat, cum problematis explicationem excogitarem; quam cum accuratius intuerer, parvi esse mo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index